IRO qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.
In multiplicatione justorum lætabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
•
Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
•
Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam.
•
Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.
•
Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.
Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam.
•
Homines pestilentes dissipant civitatem, sapientes vero avertunt furorem.
•
Viri sanguinem oderunt simplicem; justi autem quærunt animam ejus.
•
Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus.
Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.
•
Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.
•
In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.
•
Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
•
Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur.
Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum.
•
Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.
Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas