NOTUM autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,

2 per quod et salvamini: qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.

3 Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas:

4 et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas:

5 et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim:

6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt: 7 deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus: 8 novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.

9 Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.

10 Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum:

11 sive enim ego, sive illi: sic prædicamus, et sic credidistis.

12 Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? 13 Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit. 14 Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra:

15 invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.

16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. 17 Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris.

18 Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. 19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. 20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,

21 quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.

22 Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.

23 Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.

24 Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.

25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.

26 Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat:

27 Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.

28 Cum autem subjecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.

29 Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis?

30 ut quid et nos periclitamur omni hora? 31 Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.

32 Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.

33 Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala.

34 Evigilate justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.

35 Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient?

36 Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur:

37 et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum. 38 Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuique seminum proprium corpus.

39 Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.

40 Et corpora cælestia, et corpora terrestria: sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.

41 Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate:

42 sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.

43 Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: 44 seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est:

45 Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.

46 Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale. 47 Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis.

48 Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis cælestis, tales et cælestes. 49 Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis. 50 Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit.

51 Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.

52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur.

53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem. 54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria.

55 Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus?

56 Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex. 57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.

58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas