Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
OMNIA tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo.

Loading...


2 Tempus nascendi, et tempus moriendi; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.

Loading...


3 Tempus occidendi, et tempus sanandi; tempus destruendi, et tempus ædificandi.

Loading...


4 Tempus flendi, et tempus ridendi; tempus plangendi, et tempus saltandi.

Loading...


5 Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.

Loading...


6 Tempus acquirendi, et tempus perdendi; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi. 7 Tempus scindendi, et tempus consuendi; tempus tacendi, et tempus loquendi.

Loading...


8 Tempus dilectionis, et tempus odii; tempus belli, et tempus pacis.

Loading...


9 Quid habet amplius homo de labore suo? 10 Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea.

Loading...


11 Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. 12 Et cognovi quod non esset melius nisi lætari, et facere bene in vita sua;

Loading...


13 omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.

Loading...


14 Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur. 15 Quod factum est, ipsum permanet; quæ futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit. 16 Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiæ iniquitatem:

Loading...


17 et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.

Loading...


18 Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis. 19 Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius: cuncta subjacent vanitati, 20 et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. 21 Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum?

Loading...


22 Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat?

Loading...


Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas