Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
VERTI me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos,

Loading...


2 et laudavi magis mortuos quam viventes;

Loading...


3 et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt.

Loading...


4 Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est. 5 Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens: 6 Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi. 7 Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole. 8 Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.

Loading...


9 Melius est ergo duos esse simul quam unum; habent enim emolumentum societatis suæ.

Loading...


10 Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. 11 Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet? 12 Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei; funiculus triplex difficile rumpitur. 13 Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum.

Loading...


14 Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum; et alius, natus in regno, inopia consumatur. 15 Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo. 16 Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus. 17 Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.

Loading...


Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas