Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

hæc

Iudith 11:16 quoniam hæc mihi dicta sunt per providentiam Dei.
Iudith 11:17 Et quoniam iratus est illis Deus, hæc ipsa missa sum nuntiare tibi.
Iudith 11:18 Placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne, et coram pueris ejus, et mirabantur sapientiam ejus, et dicebant alter ad alterum:
Iudith 12:4 Et dixit Judith: Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum, quod præceperat.
Iudith 12:4 Et dixit Judith: Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum, quod præceperat.
Iudith 13:8 Et cum hæc dixisset, accessit ad columnam, quæ erat ad caput lectuli ejus, et pugionem ejus, qui in ea ligatus pendebat, exsolvit.
Iudith 16:22 Et factum est post hæc, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem adorare Dominum: et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas.
Esth 2:15 Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo Esther filia Abihail fratris Mardochæi, quam sibi adoptaverat in filiam, deberet intrare ad regem. Quæ non quæsivit muliebrem cultum, sed quæcumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, hæc ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur.
Esth 3:1 Post hæc rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag: et posuit solium ejus super omnes principes, quos habebat.
Esth 3:14 Summa autem epistolarum hæc fuit, ut omnes provinciæ scirent, et pararent se ad prædictam diem.
Esth 4:15 Rursumque Esther hæc Mardochæo verba mandavit:
Esth 5:12 Et post hæc ait: Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum rege præter me: apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.
Esth 5:13 Et cum hæc omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochæum Judæum sedentem ante fores regias.
Esth 7:5 Respondensque rex Assuerus ait: Quis est iste, et cujus potentiæ, ut hæc audeat facere?
Esth 8:13 Summaque epistolæ hæc fuit, ut in omnibus terris ac populis, qui regis Assueri subjacebant imperio, notum fieret paratos esse Judæos ad capiendam vindictam de hostibus suis.
Esth 9:20 Scripsit itaque Mardochæus omnia hæc, et litteris comprehensa misit ad Judæos, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul,
Esth 10:5 Recordatus sum somnii, quod videram, hæc eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit.
Esth 15:13 Non morieris: non enim pro te, sed pro omnibus hæc lex constituta est.
Iob 3:1 Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo,
Iob 6:3 Quasi arena maris hæc gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena;
Iob 6:10 Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.
Iob 10:13 Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
Iob 12:3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim hæc quæ nostis ignorat?
Iob 12:9 Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?
Iob 13:1 Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.
Iob 19:27 Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo.
Iob 21:29 Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis:
Iob 22:21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos.
Iob 26:14 Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?
Iob 33:29 Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,
Iob 34:1 Pronuntians itaque Eliu, etiam hæc locutus est:
Iob 35:1 Igitur Eliu hæc rursum locutus est:
Iob 36:1 Addens quoque Eliu, hæc locutus est:
Iob 36:31 Per hæc enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.
Iob 37:14 Ausculta hæc, Job: sta, et considera mirabilia Dei.
Iob 42:7 Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.
Iob 42:16 Vixit autem Job post hæc centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem: et mortuus est senex et plenus dierum.
Ps 14:5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit. Qui facit hæc non movebitur in æternum.
Ps 48:2 Audite hæc, omnes gentes; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem:
Ps 49:22 Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum: nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
Ps 61:12 Semel locutus est Deus; duo hæc audivi: quia potestas Dei est,
Ps 76:11 Et dixi: Nunc cœpi; hæc mutatio dexteræ Excelsi.
Ps 91:7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.
Ps 101:19 Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.
Ps 106:43 Quis sapiens et custodiet hæc? et intelliget misericordias Domini?
Ps 108:27 Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam.
Ps 131:12 Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea hæc quæ docebo eos, et filii eorum usque in sæculum sedebunt super sedem tuam.
Ps 143:15 Beatum dixerunt populum cui hæc sunt; beatus populus cujus Dominus Deus ejus.
Ps 149:9 ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria hæc est omnibus sanctis ejus. Alleluja.
Prov 3:21 Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,