Biblia Sacra

Liber Esther

Caput 10

REX vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias:

2 cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum: 3 et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit: et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea, quæ ad pacem seminis sui pertinerent.

4 Dixitque Mardochæus: A Deo facta sunt ista. 5 Recordatus sum somnii, quod videram, hæc eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit. 6 Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam. 7 Duo autem dracones: ego sum, et Aman.

8 Gentes, quæ convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judæorum. 9 Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes: 10 et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium. 11 Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus: 12 et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ. 13 Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima, et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël.
Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas