Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

hæc

Io 3:9 Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri?
Io 3:10 Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israël, et hæc ignoras?
Io 3:22 Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.
Io 5:1 Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.
Io 5:16 Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato.
Io 5:19 Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.
Io 5:34 Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed hæc dico ut vos salvi sitis.
Io 6:1 Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis:
Io 6:9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos?
Io 7:1 Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam: non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere.
Io 7:4 Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo.
Io 7:32 Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.
Io 7:49 sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.
Io 8:4 et dixerunt ei: Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio.
Io 8:26 Multa habeo de vobis loqui, et judicare; sed qui me misit, verax est; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.
Io 8:28 Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveris Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor:
Io 9:16 Dicebant ergo ex pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos.
Io 10:25 Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me:
Io 11:4 Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
Io 11:7 deinde post hæc dixit discipulis suis: Eamus in Judæam iterum.
Io 11:11 Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum.
Io 11:28 Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te.
Io 12:16 Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.
Io 12:16 Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.
Io 12:30 Respondit Jesus, et dixit: Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.
Io 13:17 Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.
Io 13:21 Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.
Io 15:21 Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum qui misit me.
Io 16:3 Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
Io 16:4 Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.
Io 16:6 sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
Io 17:13 Nunc autem ad te venio: et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
Io 19:24 Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt.
Io 19:36 Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo.
Io 19:38 Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.
Io 20:18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.
Io 21:24 Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc: et scimus quia verum est testimonium ejus.
Act 1:9 Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
Act 2:22 Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis:
Act 5:5 Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt.
Act 5:11 Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt hæc.
Act 7:1 Dixit autem princeps sacerdotum: Si hæc ita se habent?
Act 7:7 et gentem cui servierint, judicabo ego, dixit Dominus: et post hæc exibunt, et servient mihi in loco isto.
Act 7:50 Nonne manus mea fecit hæc omnia?
Act 7:54 Audientes autem hæc dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.
Act 8:22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
Act 8:26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta.
Act 10:44 Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.
Act 12:17 Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque: Nuntiate Jacobo et fratribus hæc. Et egressus abiit in alium locum.
Act 13:20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos: et post hæc dedit judices, usque ad Samuel prophetam.