Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Isaias Caput 12

ET dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me.

2 Ecce Deus salvator meus; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.

3 Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris.

4 Et dicetis in die illa: Confitemini Domino et invocate nomen ejus; notas facite in populis adinventiones ejus; mementote quoniam excelsum est nomen ejus.

5 Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; annuntiate hoc in universa terra. 6 Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.
Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas