II Mach 3:38
|
Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit: eo quod in loco sit vere Dei quædam virtus.
|
II Mach 4:2
|
provisoremque civitatis, ac defensorem gentis suæ, et æmulatorem legis Dei, audebat insidiatorem regni dicere.
|
II Mach 4:21
|
Misso autem in Ægyptum Apollonio Mnesthei filio propter primates Ptolemæi Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum, propriis utilitatibus consulens, profectus inde venit Joppen, et inde Jerosolymam.
|
II Mach 10:11
|
Hic enim suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quemdam, Phœnicis et Syriæ militiæ principem.
|
II Mach 14:26
|
Alcimus autem, videns caritatem illorum ad invicem et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat Nicanorem rebus alienis assentire, Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse.
|
Mt 4:23
|
Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
|
Mt 8:12
|
filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
|
Mt 9:35
|
Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem.
|
Mt 13:11
|
Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum.
|
Mt 13:19
|
Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est.
|
Mt 16:19
|
Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis.
|
Mt 24:14
|
Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.
|
Mc 1:14
|
Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,
|
Mc 4:11
|
Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt:
|
Mc 6:23
|
et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.
|
Lc 1:33
|
et regni ejus non erit finis.
|
Lc 8:10
|
Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant.
|
Heb 1:8
|
Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui.
|
Iac 2:5
|
Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?
|