Eccli 26:3
|
Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis:
|
Eccli 26:8
|
dolor cordis et luctus, mulier zelotypa.
|
Eccli 26:10
|
Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.
|
Eccli 26:19
|
Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata.
|
Eccli 36:23
|
Omnem masculum excipiet mulier: et est filia melior filia.
|
Eccli 36:27
|
Ubi non est sepes, diripietur possessio: et ubi non est mulier, ingemiscit egens.
|
Eccli 40:19
|
Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen: et super hæc mulier immaculata computabitur.
|
Eccli 40:23
|
Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro.
|
Eccli 42:14
|
Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium.
|
Eccli 42:14
|
Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium.
|
Isa 49:15
|
Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
|
Ier 3:1
|
Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicatus es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.
|
Ier 3:20
|
Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israël, dicit Dominus.
|
Ier 44:7
|
Et nunc hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Quare vos facitis malum grande hoc contra animas vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus et lactens, de medio Judæ, nec relinquatur vobis quidquam residuum:
|
Ezech 16:32
|
sed quasi mulier adultera, quæ super virum suum inducit alienos.
|
Zach 5:7
|
Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ.
|
Mt 9:20
|
Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus.
|
Mt 9:22
|
At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.
|
Mt 13:33
|
Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum.
|
Mt 15:22
|
Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur.
|
Mt 15:28
|
Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.
|
Mt 22:27
|
Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
|
Mt 26:7
|
accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.
|
Mc 5:25
|
Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
|
Mc 7:26
|
Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.
|
Mc 12:22
|
Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
|
Mc 14:3
|
Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: et fracto alabastro, effudit super caput ejus.
|
Lc 7:37
|
Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti:
|
Lc 7:39
|
Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum: quia peccatrix est.
|
Lc 8:43
|
Et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari:
|
Lc 8:47
|
Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit.
|
Lc 10:38
|
Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,
|
Lc 11:27
|
Factum est autem, cum hæc diceret: extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti.
|
Lc 13:11
|
Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.
|
Lc 13:21
|
Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum.
|
Lc 15:8
|
Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat?
|
Lc 20:32
|
Novissime omnium mortua est et mulier.
|
Io 2:4
|
Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.
|
Io 4:7
|
Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere.
|
Io 4:9
|
Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis.
|
Io 4:9
|
Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis.
|
Io 4:11
|
Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?
|
Io 4:15
|
Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
|
Io 4:17
|
Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum;
|
Io 4:19
|
Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu.
|
Io 4:25
|
Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.
|
Io 4:28
|
Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus:
|
Io 8:4
|
et dixerunt ei: Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio.
|
Io 8:9
|
Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.
|
Act 5:8
|
Dixit autem ei Petrus: Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis? At illa dixit: Etiam tanti.
|