Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

malo

Io 18:23 Respondit ei Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me cædis?
Rom 12:17 nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
Rom 12:21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
Rom 16:19 Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.
Eph 6:13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfeci stare.
I Thess 5:15 Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.
II Thess 3:3 Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.
II Tim 4:18 Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.
I Petr 3:9 non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis.
I Petr 3:10 Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.
I Petr 3:11 Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam: