FILIIS Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis;

2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. 3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei!

4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.

5 Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus?

6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea. 7 Sicut lætantium omnium habitatio est in te.

Father
Son
Holy Spirit
Angels
Satan
Commentary
Reference
Artwork
Atlas