RESPONDENS autem Baldad Suhites, dixit:

2 Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.

3 Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius?

4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere?

5 Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus:

6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis!

Father
Son
Holy Spirit
Angels
Satan
Commentary
Reference
Artwork
Atlas