Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vitæ

Iudith 16:30 In omni autem spatio vitæ ejus non fuit qui perturbaret Israël, et post mortem ejus annis multis.
Iob 9:21 Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et tædebit me vitæ meæ.
Iob 10:1 Tædet animam meam vitæ meæ; dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animæ meæ.
Iob 24:22 Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitæ suæ.
Ps 15:11 Notas mihi fecisti vias vitæ; adimplebis me lætitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem.
Ps 22:6 Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ; et ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum.
Ps 26:1 Psalmus David, priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo? Dominus protector vitæ meæ; a quo trepidabo?
Ps 26:4 Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ, ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus.
Ps 35:10 quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.
Ps 41:9 In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus; apud me oratio Deo vitæ meæ.
Ps 127:5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ;
Prov 2:19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ.
Prov 3:2 longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem apponent tibi.
Prov 3:18 Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.
Prov 4:10 Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ.
Prov 5:6 Per semitam vitæ non ambulant; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.
Prov 6:23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ;
Prov 9:11 Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ.
Prov 10:11 Vena vitæ os justi, et os impiorum operit iniquitatem.
Prov 10:17 Via vitæ custodienti disciplinam; qui autem increpationes relinquit, errat.
Prov 11:30 Fructus justi lignum vitæ, et qui suscipit animas sapiens est.
Prov 13:12 Spes quæ differtur affligit animam; lignum vitæ desiderium veniens.
Prov 13:14 Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.
Prov 14:27 Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.
Prov 15:4 Lingua placabilis lignum vitæ; quæ autem immoderata est conteret spiritum.
Prov 15:10 Doctrina mala deserenti viam vitæ; qui increpationes odit, morietur.
Prov 15:24 Semita vitæ super eruditum, ut declinet de inferno novissimo.
Prov 15:31 Auris quæ audit increpationes vitæ in medio sapientium commorabitur.
Prov 16:22 Fons vitæ eruditio possidentis; doctrina stultorum fatuitas.
Prov 31:12 Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.
Eccles 2:3 Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ.
Eccles 2:17 Et idcirco tæduit me vitæ meæ, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.
Eccles 5:16 cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.
Eccles 5:17 Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus; et hæc est pars illius.
Eccles 5:19 Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.
Eccles 8:15 Laudavi igitur lætitiam; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole.
Eccles 9:9 Perfruere vinum cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras sub sole.
Sap 1:12 Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.
Sap 2:1 Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.
Sap 3:17 Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum.
Sap 13:11 Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et hujus docte eradat omnem corticem, et arte sua usus, diligenter fabricet vas utile in conversationem vitæ;
Sap 14:12 Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum; et adinventio illorum corruptio vitæ est:
Sap 14:21 Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio, quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
Sap 15:12 Sed et æstimaverunt ludum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.
Sap 16:13 Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis.
Eccli 6:16 Amicus fidelis medicamentum vitæ et immortalitatis: et qui metuunt Dominum, invenient illum.
Eccli 6:31 decor enim vitæ est in illa, et vincula illius alligatura salutaris.
Eccli 15:3 Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum: et firmabitur in illo, et non flectetur:
Eccli 16:2 Non credas vitæ illorum, et ne respexeris in labores eorum.
Eccli 17:9 Addidit illis disciplinam, et legem vitæ hæreditavit illos.