Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

viri

I Par 12:8 Sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto, viri robustissimi, et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam: facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capreæ in montibus:
I Par 12:21 Hi præbuerunt auxilium David adversus latrunculos: omnes enim erant viri fortissimi, et facti sunt principes in exercitu.
I Par 12:30 Porro de filiis Ephraim viginti millia octingenti, fortissimi robore, viri nominati in cognationibus suis.
I Par 12:32 De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël, principes ducenti: omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur.
I Par 12:38 Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum, corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israël: sed et omnes reliqui ex Israël, uno corde erant, ut rex fieret David.
I Par 26:6 Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi.
I Par 26:7 Filii ergo Semeiæ: Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi: Eliu quoque et Samachias.
I Par 26:30 Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti præerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.
I Par 26:31 Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad,
II Par 5:3 Venerunt itaque ad regem omnes viri Israël in die solemni mensis septimi.
II Par 8:9 Porro de filiis Israël non posuit ut servirent operibus regis: ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi et principes quadrigarum et equitum ejus.
II Par 9:7 Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam.
II Par 13:7 Congregatique sunt ad eum viri vanissimi, et filii Belial: et prævaluerunt contra Roboam filium Salomonis: porro Roboam erat rudis, et corde pavido, nec potuit resistere eis.
II Par 13:15 Omnesque viri Juda vociferati sunt: et ecce illis clamantibus, perterruit Deus Jeroboam, et omnem Israël qui stabat ex adverso Abia et Juda.
II Par 14:8 Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Juda trecenta millia, de Benjamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia: omnes isti viri fortissimi.
II Par 17:13 Et multa opera paravit in urbibus Juda: viri quoque bellatores, et robusti erant in Jerusalem,
II Par 17:14 quorum iste numerus per domos atque familias singulorum: in Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia.
II Par 20:20 Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue: profectisque eis, stans Josaphat in medio eorum, dixit: Audite me, viri Juda, et omnes habitatores Jerusalem: credite in Domino Deo vestro, et securi eritis: credite prophetis ejus, et cuncta evenient prospera.
II Par 26:17 Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos, et cum eo sacerdotes Domini octoginta, viri fortissimi,
II Par 28:12 Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Johanam, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum, et Amasa filius Adali, contra eos, qui veniebant de prælio,
II Par 28:14 Dimiseruntque viri bellatores prædam, et universa quæ ceperant, coram principibus, et omni multitudine.
II Par 28:15 Steteruntque viri, quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos, omnesque qui nudi erant, vestierunt de spoliis: cumque vestissent eos, et calceassent, et refecissent cibo ac potu, unxissentque propter laborem, et adhibuissent eis curam: quicumque ambulare non poterant, et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos jumentis, et adduxerunt Jericho civitatem palmarum ad fratres eorum, ipsique reversi sunt in Samariam.
II Par 30:11 Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes consilio, venerunt Jerusalem.
II Par 31:19 Sed et filiorum Aaron per agros, et suburbana urbium singularum, dispositi erant viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis.
II Par 34:30 ascendit in domum Domini, unaque omnes viri Juda et habitatores Jerusalem, sacerdotes et Levitæ, et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus in domo Domini, legit rex omnia verba voluminis:
I Esd 1:4 Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adjuvent eum viri de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Jerusalem.
I Esd 3:2 Et surrexit Josue filius Josedec, et fratres ejus sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et fratres ejus, et ædificaverunt altare Dei Israël ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei.
I Esd 4:11 (Hoc est exemplar epistolæ, quam miserunt ad eum.) Artaxerxi regi, servi tui, viri qui sunt trans fluvium, salutem dicunt.
I Esd 8:3 De filiis Secheniæ, filiis Pharos, Zacharias: et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta.
I Esd 8:4 De filiis Phahath Moab, Elioënai filius Zarehe, et cum eo ducenti viri.
I Esd 8:5 De filiis Secheniæ, filius Ezechiel, et cum eo trecenti viri.
I Esd 8:6 De filiis Adan, Abed filius Jonathan, et cum eo quinquaginta viri.
I Esd 8:7 De filiis Alam, Isaias filius Athaliæ, et cum eo septuaginta viri.
I Esd 8:8 De filiis Saphatiæ, Zebedia filius Michaël, et cum eo octoginta viri.
I Esd 8:9 De filiis Joab, Obedia filius Jahiel, et cum eo ducenti decem et octo viri.
I Esd 8:10 De filiis Selomith, filius Josphiæ, et cum eo centum sexaginta viri.
I Esd 8:11 De filiis Bebai, Zacharias filius Bebai, et cum eo viginti octo viri.
I Esd 8:12 De filiis Azgad, Johanan filius Eccetan, et cum eo centum et decem viri.
I Esd 8:13 De filiis Adonicam, qui erant novissimi: et hæc nomina eorum: Elipheleth, et Jehiel, et Samaias, et cum eis sexaginta viri.
I Esd 8:14 De filii Begui, Uthai et Zachur, et cum eis septuaginta viri.
I Esd 10:9 Convenerunt igitur omnes viri Juda et Benjamin in Jerusalem tribus diebus: ipse est mensis nonus, vigesimo die mensis: et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato, et pluviis.
I Esd 10:16 feceruntque sic filii transmigrationis. Et abierunt Esdras sacerdos, et viri principes familiarum, in domos patrum suorum, et omnes per nomina sua, et sederunt in die primo mensis decimi ut quærerent rem.
I Esd 10:17 Et consummati sunt omnes viri, qui duxerant uxores alienigenas, usque ad diem primam mensis primi.
II Esd 1:2 Et venit Hanani unus de fratribus meis, ipse et viri ex Juda: et interrogavi eos de Judæis, qui remanserant, et supererant de captivitate, et Jerusalem.
II Esd 2:12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Jerusalem, et jumentum non erat mecum, nisi animal, cui sedebam.
II Esd 3:2 Et juxta eum ædificaverunt viri Jericho: et juxta eum ædificavit Zachur filius Amri.
II Esd 3:7 Et juxta eos ædificaverunt Meltias Gabaonites, et Jadon Meronathites, viri de Gabaon, et Maspha, pro duce qui erat in regione trans flumen.
II Esd 3:22 Et post eum ædificaverunt sacerdotes, viri de campestribus Jordanis.
II Esd 5:17 Judæi quoque et magistratus centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus, quæ in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant.
II Esd 11:6 omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.