Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

via

Lc 11:6 quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum,
Lc 12:58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
Lc 19:36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via:
Lc 24:32 Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?
Lc 24:35 Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
Io 14:6 Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
Act 9:17 Et abiit Ananias, et introivit in domum: et imponens ei manus, dixit: Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto.
Act 9:27 Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos: et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu.
Act 19:23 Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.
Act 24:22 Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens: Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos.
Act 25:3 postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.
Act 26:13 die media in via, vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant.
Iac 2:25 Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens?
II Petr 2:2 Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur:
Iudae 1:11 Væ illis, quia in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt!
Apoc 16:12 Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten: et siccavit aquam ejus, ut præpararetur via regibus ab ortu solis.