Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vestras

Amos 8:10 et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum, et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium: et ponam eam quasi luctum unigeniti, et novissima ejus quasi diem amarum.
Agg 1:5 Et nunc hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras.
Agg 1:7 Hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras;
Mal 1:9 Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum.
I Mach 2:50 Nunc ergo, o filii, æmulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum,
I Mach 7:28 dicens: Non sit pugna inter me et vos: veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace.
II Mach 1:5 Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo.
Mt 7:6 Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.
Mt 19:8 Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.
Lc 21:19 In patientia vestra possidebitis animas vestras.
Act 15:24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus:
Eph 5:25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
Phil 4:7 Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.
Col 3:19 Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.
Philem 1:22 Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis.
Iac 1:21 Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
Iac 5:3 Aurum et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.
Iac 5:4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.
I Petr 1:22 animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius: