Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vero

Tob 10:1 Cum vero moras faceret Tobias, causa nuptiarum, sollicitus erat pater ejus Tobias, dicens: Putas quare moratur filius meus, aut quare detentus est ibi?
Tob 10:8 At vero Raguel dicebat ad generum suum: Mane hic, et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum.
Tob 14:3 Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit.
Tob 14:4 Reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace.
Iudith 1:2 ex lapidibus quadratis et sectis: fecit muros ejus in altitudinem cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta, turres vero ejus posuit in altitudinem cubitorum centum.
Iudith 1:3 Per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur, posuitque portas ejus in altitudinem turrium:
Iudith 2:10 Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis.
Iudith 5:14 Egressi vero mare Rubrum, deserta Sina montis occupaverunt, in quibus numquam homo habitare potuit, vel filius hominis requievit.
Iudith 5:25 Si vero non est offensio populi hujus coram Deo suo, non poterimus resistere illis, quoniam Deus eorum defendet illos: et erimus in opprobrium universæ terræ.
Iudith 6:18 Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et tecum Deus in medio nostri: ut sicut placuerit tibi, ita cum tuis omnibus converseris nobiscum.
Iudith 6:21 Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt, petentes auxilium a Deo Israël.
Iudith 10:10 Judith vero orans Dominum, transivit per portas ipsa et abra ejus.
Iudith 13:30 Postea vero quam resumpto spiritu recreatus est, procidit ad pedes ejus, et adoravit eam, et dixit:
Iudith 15:8 Hi vero, qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quæ erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de prædationibus eorum.
Esth 9:19 Hi vero Judæi, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.
Esth 10:1 Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias:
Esth 12:6 Aman vero filius Amadathi Bugæus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochæo, et populo ejus pro duobus eunuchis regis, qui fuerant interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistolæ autem hoc exemplar fuit.
Iob 14:10 Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est?
Iob 21:25 alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus:
Iob 23:10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
Iob 24:14 Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur.
Iob 28:12 Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ?
Ps 21:18 dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
Ps 36:20 quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient.
Ps 49:17 Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.
Ps 54:14 Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus;
Ps 54:24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine.
Ps 55:4 Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.
Ps 58:16 Ipsi dispergentur ad manducandum; si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.
Ps 62:10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ;
Ps 62:12 Rex vero lætabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.
Ps 67:10 Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hæreditati tuæ; et infirmata est, tu vero perfecisti eam.
Ps 68:14 Ego vero orationem meam ad te, Domine: tempus beneplaciti, Deus, in multitudine misericordiæ tuæ; exaudi me in veritate salutis tuæ.
Ps 69:6 Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.
Ps 88:39 Tu vero repulisti et despexisti; distulisti christum tuum.
Ps 103:34 Jucundum sit ei eloquium meum; ego vero delectabor in Domino.
Ps 118:70 Coagulatum est sicut lac cor eorum; ego vero legem tuam meditatus sum.
Prov 2:22 impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.
Prov 4:27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.
Prov 6:11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
Prov 10:1 Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ.
Prov 10:2 Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte.
Prov 14:11 Domus impiorum delebitur, tabernacula vero justorum germinabunt.
Prov 14:20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.
Prov 15:22 Dissipantur cogitationes ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.
Prov 18:14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere?
Prov 28:14 Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est duræ corruet in malum.
Prov 28:25 Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat; qui vero sperat in Domino sanabitur.
Prov 29:8 Homines pestilentes dissipant civitatem, sapientes vero avertunt furorem.
Prov 29:18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem beatus est.