Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

verbum

Eccli 13:28 Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent.
Eccli 18:16 Nonne ardorem refrigerabit ros? sic et verbum melius quam datum.
Eccli 18:17 Nonne ecce verbum super datum bonum? sed utraque cum homine justificato.
Eccli 19:7 Ne iteres verbum nequam et durum, et non minoraberis.
Eccli 19:10 Audisti verbum adversus proximum tuum? commoriatur in te, fidens quoniam non te dirumpet.
Eccli 19:12 Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti.
Eccli 19:23 et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem. Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo:
Eccli 22:8 Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno.
Eccli 23:17 Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum: est enim in illa verbum peccati.
Eccli 27:7 Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis.
Eccli 27:13 In medio insensatorum serva verbum tempori: in medio autem cogitantium assiduus esto.
Eccli 29:3 Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est.
Eccli 32:5 primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam.
Eccli 33:4 Qui interrogationem manifestat parabit verbum, et sic deprecatus exaudietur: et conservabit disciplinam, et tunc respondebit.
Eccli 34:8 Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur.
Eccli 37:20 Ante omnia opera verbum verax præcedat te, et ante omnem actum consilium stabile.
Eccli 39:37 In mandatis ejus epulabuntur: et super terram in necessitatem præparabuntur, et in temporibus suis non præterient verbum.
Eccli 48:1 Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat.
Eccli 48:14 nec superavit illum verbum aliquod, et mortuum prophetavit corpus ejus.
Isa 1:10 Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhæ.
Isa 2:3 et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.
Isa 8:10 Inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum, et non fiet: quia nobiscum Deus.
Isa 8:20 ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.
Isa 16:13 Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc.
Isa 24:3 Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur; Dominus enim locutus est verbum hoc.
Isa 28:13 Et erit eis verbum Domini: Manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi; ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.
Isa 28:14 Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem.
Isa 30:12 Propterea hæc dicit Sanctus Israël: Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et in tumultu, et innixi estis super eo;
Isa 30:21 Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis: Hæc est via; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.
Isa 36:21 Et siluerunt, et non responderunt ei verbum. Mandaverat enim rex, dicens: Ne respondeatis ei.
Isa 37:22 hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum: Despexit te et subsannavit te, virgo filia Sion; post te caput movit, filia Jerusalem.
Isa 38:4 Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens:
Isa 38:7 Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est:
Isa 39:2 Lætatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suæ, et universa quæ inventa sunt in thesauris ejus. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua.
Isa 39:5 Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum.
Isa 39:8 Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis!
Isa 40:8 exsiccatum est fœnum, et cecidit flos; verbum autem Domini nostri manet in æternum.
Isa 41:28 Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum.
Isa 44:26 suscitans verbum servi sui et consilium nuntiorum suorum complens; qui dico Jerusalem: Habitaberis; et civitatibus Juda: Ædificabimini, et deserta ejus suscitabo;
Isa 45:23 In memetipso juravi; egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur:
Isa 55:11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud.
Isa 66:5 Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in lætitia vestra; ipsi autem confundentur.
Isa 66:5 Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in lætitia vestra; ipsi autem confundentur.
Ier 1:2 Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiæ, filii Amon, regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus.
Ier 1:4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
Ier 1:11 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video.
Ier 1:13 Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis.
Ier 2:1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
Ier 2:4 Audite verbum Domini, domus Jacob, et omnes cognationes domus Israël.
Ier 2:31 generatio vestra. Videte verbum Domini: Numquid solitudo factus sum Israëli, aut terra serotina? Quare ergo dixit populus meus: Recessimus, non veniemus ultra ad te?