Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

universum

Ier 42:8 vocavitque Johanan filium Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, et universum populum, a minimo usque ad magnum.
Bar 6:61 et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt quod imperatum est eis:
Ezech 7:14 Canite tuba, præparentur omnes: et non est qui vadat ad prælium, ira enim mea super universum populum ejus.
Ezech 17:23 In monte sublimi Israël plantabo illud, et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magam: et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium ejus nidificabit:
Dan 11:17 Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus, et recta faciet cum eo: et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud: et non stabit, nec illius erit.
I Mach 6:14 Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et præposuit eum super universum regnum suum:
I Mach 6:19 Et cogitavit Judas disperdere eos: et convocavit universum populum, ut obsiderent eos.
I Mach 12:44 Et dixit Jonathæ: Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit?
II Mach 3:12 decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate, omnino impossibile esse.
II Mach 8:9 At ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum, datis ei de permistis gentibus, armatis non minus viginti millibus, ut universum Judæorum genus deleret, adjuncto ei Gorgia viro militari, et in bellicis rebus experientissimo.
II Mach 8:18 Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia: nos autem in omnipotente Domino, qui potest et venientes adversum nos, et universum mundum, uno nutu delere, confidimus.
II Mach 14:8 primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens: nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur.
Mt 16:26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
Mt 18:34 Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
Mc 16:15 Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.
Lc 9:25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat?
Apoc 3:10 quoniam servasti verbum patientiæ meæ, et ego servabo te ab hora tentationis, quæ ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra.
Apoc 12:9 Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.