Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sicut

Iudith 2:11 Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis, qui cooperuerunt faciem terræ, sicut locustæ.
Iudith 3:6 Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi.
Iudith 6:3 cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Israël tecum perditione disperiet:
Iudith 6:18 Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et tecum Deus in medio nostri: ut sicut placuerit tibi, ita cum tuis omnibus converseris nobiscum.
Iudith 8:15 non enim quasi homo sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur.
Iudith 8:17 dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam: ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur:
Iudith 8:32 Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea: et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israël.
Iudith 9:6 Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum.
Iudith 9:11 Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui.
Iudith 11:15 et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum, et veniens nuntiabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Jerusalem, et habebis omnem populum Israël, sicut oves quibus non est pastor, et non latrabit vel unus canis contra te:
Iudith 12:6 Et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum per triduum:
Iudith 13:7 dicens: Confirma me, Domine Deus Israël, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Jerusalem civitatem tuam erigas: et hoc quod credens per te posse fieri cogitavit, perficiam.
Iudith 16:14 Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes occiderunt eos: perierunt in prælio a facie Domini Dei mei.
Iudith 16:18 Montes a fundamentis movebuntur cum aquis: petræ, sicut cera, liquescent ante faciem tuam.
Esth 1:8 Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, præponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet.
Esth 8:8 Scribite ergo Judæis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Hæc enim consuetudo erat, ut epistolis, quæ ex regis nomine mittebantur, et illius annulo signatæ erant, nemo auderet contradicere.
Esth 9:13 Cui illa respondit: Si regi placet, detur potestas Judæis, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur.
Esth 9:31 observantes dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent: sicut constituerant Mardochæus et Esther, et illi observanda susceperunt a se, et a semine suo, jejunia, et clamores, et sortium dies,
Esth 14:5 Audivi a patre meo quod tu, Domine, tulisses Israël de cunctis gentibus, et patres nostros ex omnibus retro majoribus suis, ut possideres hæreditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es.
Iob 1:21 et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.
Iob 3:16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.
Iob 5:26 Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
Iob 6:15 Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
Iob 7:1 Militia est vita hominis super terram; et sicut dies mercenarii, dies ejus.
Iob 7:2 Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,
Iob 8:9 (hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.)
Iob 8:14 Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus.
Iob 9:26 Pertransierunt quasi naves poma portantes, sicut aquila volans ad escam.
Iob 10:4 Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis?
Iob 10:5 Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
Iob 10:5 Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
Iob 10:9 Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
Iob 10:10 Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?
Iob 10:10 Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?
Iob 12:3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim hæc quæ nostis ignorat?
Iob 12:4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim justi simplicitas.
Iob 14:6 Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.
Iob 15:24 Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium.
Iob 19:15 Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
Iob 19:22 Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?
Iob 20:8 Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna.
Iob 21:18 Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.
Iob 21:18 Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.
Iob 24:16 Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.
Iob 24:24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.
Iob 24:24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.
Iob 27:16 Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta:
Iob 27:18 Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.
Iob 27:18 Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.
Iob 29:4 sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo: