Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sibi

Ps 84:11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatæ sunt.
Ps 87:9 Longe fecisti notos meos a me, posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar;
Ps 97:1 Psalmus ipsi David. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.
Ps 103:21 catuli leonum rugientes ut rapiant, et quærant a Deo escam sibi.
Ps 131:13 Quoniam elegit Dominus Sion, elegit eam in habitationem sibi.
Ps 134:4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israël in possessionem sibi.
Ps 134:4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israël in possessionem sibi.
Ps 148:14 Confessio ejus super cælum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja.
Prov 1:22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam?
Prov 3:12 quem enim diligit Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.
Prov 6:8 parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.
Prov 6:33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur:
Prov 9:1 Sapientia ædificavit sibi domum: excidit columnas septem.
Prov 9:7 Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.
Prov 9:7 Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.
Prov 12:9 Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane.
Prov 16:26 Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.
Prov 21:2 Omnis via viri recta sibi videtur, appendit autem corda Dominus.
Prov 22:2 Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus.
Prov 23:5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ et volabunt in cælum.
Prov 26:5 Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.
Prov 26:12 Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens.
Prov 26:16 Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias.
Prov 28:11 Sapiens sibi videtur vir dives; pauper autem prudens scrutabitur eum.
Prov 29:13 Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus.
Prov 30:12 generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis;
Prov 30:25 formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi;
Prov 31:22 Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum ejus.
Eccles 7:1 Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit?
Cant 3:9 Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani;
Sap 14:15 Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem; et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere cœpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.
Sap 15:16 Homo enim fecit illos; et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere.
Sap 17:20 Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erat; ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.
Sap 19:3 Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiæ, et quos rogantes projecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur.
Eccli 13:19 Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi.
Eccli 13:19 Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi.
Eccli 13:20 Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.
Eccli 14:5 Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non jucundabitur in bonis suis.
Eccli 14:6 Qui sibi invidet, nihil est illo nequius: et hæc redditio est malitiæ illius.
Eccli 16:28 Unusquisque proximum sibi non angustiabit in æternum:
Eccli 17:5 Creavit ex ipso adjutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos.
Eccli 20:8 Qui multis utitur verbis lædet animam suam: et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur.
Eccli 23:33 primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit: secundo in virum suum deliquit: tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi.
Eccli 25:2 concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes.
Eccli 27:10 Volatilia ad sibi similia conveniunt: et veritas ad eos qui operantur illam revertetur.
Eccli 28:4 in hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur.
Eccli 29:19 Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi.
Eccli 29:22 Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se.
Eccli 30:4 Mortuus est pater ejus, et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se.
Eccli 40:18 Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum.