Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sermonibus

I Mach 7:11 Et non intenderunt sermonibus eorum: viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno.
II Mach 15:11 Singulos autem illorum armavit, non clypei et hastæ munitione, sed sermonibus optimis et exhortationibus, exposito digno fide somnio, per quod universos lætificavit.
II Mach 15:17 Exhortati itaque Judæ sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi juvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter: ut virtus de negotiis judicaret, eo quod civitas sancta et templum periclitarentur.
Lc 23:9 Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.
Rom 3:4 Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris.
I Tim 6:3 Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ: