Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sapiens

Eccli 20:7 Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.
Eccli 21:14 Non erudietur qui non est sapiens in bono.
Eccli 21:18 Verbum sapiens quodcumque audierit scius, laudabit, et ad se adjiciet: audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum.
Eccli 21:23 Fatuus in risu exaltat vocem suam: vir autem sapiens vix tacite ridebit.
Eccli 37:25 Est sapiens animæ suæ sapiens, et fructus sensus illius laudabilis.
Eccli 37:25 Est sapiens animæ suæ sapiens, et fructus sensus illius laudabilis.
Eccli 37:26 Vir sapiens plebem suam erudit, et fructus sensus illius fideles sunt.
Eccli 37:27 Vir sapiens implebitur benedictionibus, et videntes illum laudabunt.
Eccli 38:35 Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est.
Eccli 39:1 Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit.
Eccli 50:30 Beatus qui in istis versatur bonis: qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper.
Isa 27:11 In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei.
Isa 31:2 Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit; et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem.
Isa 40:20 Forte lignum et imputribile elegit; artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.
Ier 9:12 Quis est vir sapiens qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud, quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat?
Ier 9:23 Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis:
Ier 23:5 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra.
Osee 13:13 Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum.
Osee 14:10 Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis; prævaricatores vero corruent in eis.
I Cor 1:20 Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?
I Cor 3:10 Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet.
I Cor 3:18 Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.
I Cor 3:18 Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.
I Cor 6:5 Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum?
II Cor 11:23 Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.
Iac 3:13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.