Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

rex

Esth 7:2 Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat: Quæ est petitio tua, Esther, ut detur tibi? et quid vis fieri? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.
Esth 7:3 Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro.
Esth 7:5 Respondensque rex Assuerus ait: Quis est iste, et cujus potentiæ, ut hæc audeat facere?
Esth 7:9 Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: En lignum, quod paraverat Mardochæo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex: Appendite eum in eo.
Esth 8:1 Die illo dedit rex Assuerus Esther reginæ domum Aman adversarii Judæorum, et Mardochæus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus.
Esth 8:2 Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi jusserat, et tradidit Mardochæo. Esther autem constituit Mardochæum super domum suam.
Esth 8:7 Responditque rex Assuerus Esther reginæ, et Mardochæo Judæo: Domum Aman concessi Esther, et ipsum jussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Judæos.
Esth 8:11 Quibus imperavit rex, ut convenirent Judæos per singulas civitates, et in unum præciperent congregari ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos cum conjugibus ac liberis et universis domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent.
Esth 9:14 Præcepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt.
Esth 10:6 Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.
Esth 11:4 Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda:
Esth 12:5 Præcepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus.
Esth 13:9 et dixit: Domine, Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuæ resistere voluntati, si decreveris salvare Israël.
Esth 13:15 Et nunc, Domine rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hæreditatem tuam delere.
Esth 14:3 Et deprecabatur Dominum Deum Israël, dicens: Domine mi, qui rex noster es solus, adjuva me solitariam, et cujus præter te nullus est auxiliator alius.
Esth 14:12 Memento Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostræ, et da mihi fiduciam, Domine rex deorum, et universæ potestatis:
Iob 18:14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus: et calcet super eum, quasi rex, interitus.
Iob 29:25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.
Iob 41:25 Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiæ.
Ps 2:6 Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus.
Ps 5:3 Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus.
Ps 20:2 Domine, in virtute tua lætabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer.
Ps 20:8 Quoniam rex sperat in Domino; et in misericordia Altissimi non commovebitur.
Ps 23:7 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ.
Ps 23:8 Quis est iste rex gloriæ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.
Ps 23:9 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ.
Ps 23:10 Quis est iste rex gloriæ? Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.
Ps 23:10 Quis est iste rex gloriæ? Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.
Ps 28:10 Dominus diluvium inhabitare facit, et sedebit Dominus rex in æternum.
Ps 32:16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
Ps 43:5 Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.
Ps 44:12 Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.
Ps 46:3 quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram.
Ps 46:8 quoniam rex omnis terræ Deus, psallite sapienter.
Ps 59:9 Meus est Galaad, et meus est Manasses; et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus;
Ps 73:12 Deus autem rex noster ante sæcula, operatus est salutem in medio terræ.
Ps 83:4 Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus.
Ps 94:3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos;
Ps 104:20 Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.
Ps 107:9 Meus est Galaad, et meus est Manasses; et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus,
Ps 144:1 Laudatio ipsi David. Exaltabo te, Deus meus rex; et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.
Prov 20:26 Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.
Prov 30:31 gallus succinctus lumbos, et aries; nec est rex, qui resistat ei.
Eccles 1:12 Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem;
Eccles 5:8 et insuper universæ terræ rex imperat servienti.
Eccles 9:14 civitas parva, et pauci in ea viri; venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio.
Eccles 10:16 Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt.
Eccles 10:17 Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam.
Cant 1:3 CHORUS ADOLESCENTULARUM. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.
Cant 1:11 SPONSA. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.