Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

quoque

I Par 5:9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad.
I Par 5:15 Fratres quoque filii Abdiel, filii Guni, princeps domus in familiis suis.
I Par 5:23 Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon: ingens quippe numerus erat.
I Par 6:48 Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini.
I Par 6:58 Jether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis,
I Par 6:59 Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum.
I Par 6:60 De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis: omnes civitates, tredecim, per cognationes suas.
I Par 6:64 Dederunt quoque filii Israël Levitis civitates, et suburbana earum:
I Par 6:68 Jecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter,
I Par 6:73 Ramoth quoque et suburbana ejus, et Anem cum suburbanis suis.
I Par 6:75 Hucac quoque et suburbana ejus, et Rohob cum suburbanis suis.
I Par 6:78 trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis,
I Par 6:79 Cademoth quoque et suburbana ejus, et Mephaat cum suburbanis suis.
I Par 7:5 Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt.
I Par 7:12 Sepham quoque, et Hapham filii Hir: et Hasim filii Aher.
I Par 7:26 qui genuit Laadan: hujus quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama,
I Par 7:28 Possessio autem eorum et habitatio, Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiæ ejus, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Aza cum filiabus ejus.
I Par 7:29 Juxta filios quoque Manasse Bethsan, et filias ejus, Thanach et filias ejus, Mageddo et filias ejus, Dor et filias ejus: in his habitaverunt filii Joseph, filii Israël.
I Par 8:4 Abisue quoque et Naaman, et Ahoë,
I Par 8:10 Jehus quoque, et Sechia, et Marma: hi sunt filii ejus principes in familiis suis.
I Par 8:16 Michaël quoque, et Jespha, et Joha filii Baria.
I Par 8:31 Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth:
I Par 9:3 Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.
I Par 9:11 Azarias quoque filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei.
I Par 9:13 Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
I Par 9:15 Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph:
I Par 9:27 Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis: ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.
I Par 9:37 Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.
I Par 11:2 Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas, et introducebas Israël: tibi enim dixit Dominus Deus tuus: Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum.
I Par 11:4 Abiit quoque David, et omnis Israël in Jerusalem: hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ.
I Par 11:20 Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,
I Par 12:1 Hi quoque venerunt ad David in Siceleg, cum adhuc fugeret Saul filium Cis, qui erant fortissimi et egregii pugnatores,
I Par 12:4 Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta. Jeremias, et Jeheziel, et Johanan, et Jezabad Gaderothites.
I Par 12:7 Joëla quoque, et Zabadia filii Jeroham de Gedor.
I Par 12:23 Iste quoque est numerus principum exercitus, qui venerunt ad David, cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Domini.
I Par 12:27 Jojoda quoque princeps de stirpe Aaron, et cum eo tria millia septingenti.
I Par 12:32 De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël, principes ducenti: omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur.
I Par 14:1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum.
I Par 14:3 Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem: genuitque filios et filias.
I Par 14:6 Noga quoque, et Napheg, et Japhia,
I Par 15:1 Fecit quoque sibi domos in civitate David: et ædificavit locum arcæ Dei, tetenditque ei tabernaculum.
I Par 16:42 Heman quoque, et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala, et omnia musicorum organa et canendum Deo: filios autem Idithun fecit esse portarios.
I Par 18:6 Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adjuvitque eum Dominus in cunctis, ad quæ perrexerat.
I Par 18:7 Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Jerusalem.
I Par 18:17 Banaias quoque filius Jojadæ super legiones Cerethi, et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis.
I Par 19:7 Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis, venerunt ad bellum.
I Par 19:15 Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem: reversusque est etiam Joab in Jerusalem.
I Par 20:2 Tulit autem David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema: manubias quoque urbis plurimas tulit;
I Par 20:5 Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthæos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethlehemites fratrem Goliath Gethæi, cujus hastæ lignum erat quasi liciatorium texentium.
I Par 21:15 Misit quoque angelum in Jerusalem, ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit angelo, qui percutiebat: Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornam Jebusæi.