Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

quasi

Prov 3:12 quem enim diligit Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.
Prov 4:18 Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.
Prov 5:4 novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.
Prov 5:4 novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.
Prov 6:5 Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.
Prov 6:5 Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.
Prov 6:11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
Prov 6:11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
Prov 7:2 Fili, serva mandata mea, et vives; et legem meam quasi pupillam oculi tui:
Prov 7:22 Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens; et ignorans quod ad vincula stultus trahatur:
Prov 7:22 Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens; et ignorans quod ad vincula stultus trahatur:
Prov 10:25 Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum.
Prov 11:28 Qui confidit in divitiis suis corruet, justi autem quasi virens folium germinabunt.
Prov 12:18 Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ, lingua autem sapientium sanitas est.
Prov 13:7 Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
Prov 13:7 Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
Prov 15:15 Omnes dies pauperis, mali; secura mens quasi juge convivium.
Prov 15:19 Iter pigrorum quasi sepes spinarum; via justorum absque offendiculo.
Prov 16:15 In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.
Prov 18:8 Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor; animæ autem effeminatorum esurient.
Prov 18:11 Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.
Prov 18:19 Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.
Prov 18:19 Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.
Prov 23:5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ et volabunt in cælum.
Prov 23:28 Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit interficiet.
Prov 23:34 Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.
Prov 24:34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.
Prov 24:34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.
Prov 26:22 Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris.
Prov 27:16 Qui retinet eam quasi qui ventum teneat, et oleum dexteræ suæ vocabit.
Prov 27:22 Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus.
Prov 28:1 Fugit impius, nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.
Prov 30:4 Quis ascendit in cælum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti?
Prov 31:14 Facta et quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
Eccles 8:10 Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est.
Eccles 8:13 Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini.
Eccles 8:14 Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico.

Eccles 10:5 Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis:
Eccles 10:7 Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos.
Eccles 12:11 Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.
Cant 5:11 Caput ejus aurum optimum; comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus.
Cant 6:9 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
Cant 8:7 Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
Cant 8:10 SPONSA. Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.
Sap 3:6 Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum.
Sap 14:15 Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem; et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere cœpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.
Eccli 3:8 Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt.
Eccli 6:11 Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coæqualis, et in domesticis tuis fiducialiter aget.
Eccli 7:23 Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua: non defraudes illum libertate, neque inopem derelinquas illum.