Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

populus

I Mach 5:16 Ut audivit autem Judas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis.
I Mach 5:30 Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cujus non erat numerus, portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos.
I Mach 5:43 Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contritæ sunt omnes gentes a facie eorum, et projecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim.
I Mach 7:48 Et lætatus est populus valde, et egerunt diem illam in lætitia magna.
I Mach 8:20 Judas Machabæus, et fratres ejus, et populus Judæorum, miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem, et conscribere nos socios et amicos vestros.
I Mach 9:20 Et fleverunt eum omnis populus Israël planctu magno, et lugebant dies multos,
I Mach 10:46 Ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos: quia recordati sunt malitiæ magnæ, quam fecerat in Israël, et tribulaverat eos valde.
I Mach 12:6 Jonathas summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Judæorum, Spartiatis fratribus salutem.
I Mach 13:2 Videns quia in tremore populus est, et in timore, ascendit Jerusalem, et congregavit populum:
I Mach 13:42 Et cœpit populus Israël scribere in tabulis, et gestis publicis, anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Judæorum.
I Mach 14:24 Post hæc autem misit Simon Numenium Romam, habentem clypeum aureum magnum, pondo mnarum mille, ad statuendam cum eis societatem. Cum autem audisset populus Romanus
I Mach 14:35 Et vidit populus actum Simonis, et gloriam quam cogitabat facere genti suæ, et posuerunt eum ducem suum, et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat hæc omnia, et justitiam, et fidem, quam conservavit genti suæ, et exquisivit omni modo exaltare populum suum.
I Mach 16:6 Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem: et transfretavit primus, et viderunt eum viri, et transierunt post eum.
II Mach 1:10 Anno centesimo octogesimo octavo, populus qui est Jerosolymis et in Judæa, senatusque et Judas, Aristobolo magistro Ptolemæi regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his qui in Ægypto sunt Judæis, salutem et sanitatem.
Mt 4:16 populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.
Mt 27:25 Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.
Mc 9:14 Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
Lc 3:21 Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est cælum:
Lc 7:29 Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.
Lc 13:17 Et cum hæc diceret, erubescant omnes adversarii ejus: et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriosæ fiebant ab eo.
Lc 19:48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.
Lc 21:38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.
Lc 23:35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
Io 8:2 et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.
Act 3:9 Et vidit omnis populus eum ambulantem, et laudantem Deum.
Act 3:11 Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes.
Act 5:13 Ceterorum autem nemo audebat se conjungere illis: sed magnificabat eos populus.
Act 7:17 Cum autem appropinquaret tempus promissionis, quam confessus erat Deus Abrahæ, crevit populus, et multiplicatus est in Ægypto,
Act 18:10 propter quod ego sum tecum: et nemo apponetur tibi ut noceat te: quoniam populus est mihi multus in hac civitate.
I Cor 10:7 Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
II Cor 6:16 qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
Heb 7:11 Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici?
I Petr 2:9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
I Petr 2:10 Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
I Petr 2:10 Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
Apoc 18:4 Et audivi aliam vocem de cælo, dicentem: Exite de illa populus meus: ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis.
Apoc 21:3 Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus: