Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

peccato

II Mach 12:42 atque ita ad preces conversi, rogaverunt ut id quod factum erat delictum oblivioni traderetur. At vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes quæ facta sunt pro peccatis eorum qui prostrati sunt.
Io 8:7 Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
Io 8:21 Dixit ergo iterum eis Jesus: Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.
Io 8:24 Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.
Io 8:46 Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi?
Io 15:22 Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
Io 16:8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.
Io 16:9 De peccato quidem, quia non crediderunt in me.
Rom 3:9 Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse,
Rom 6:1 Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet?
Rom 6:2 Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?
Rom 6:6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.
Rom 6:7 Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.
Rom 6:10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo.
Rom 6:11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
Rom 6:13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiæ Deo.
Rom 6:18 Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ.
Rom 6:22 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in santificationem, finem vero vitam æternam.
Rom 7:14 Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato.
Rom 8:3 Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,
Gal 3:22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.
Heb 4:15 Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.
Heb 9:28 sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.
Heb 10:6 holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.
Heb 10:8 Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,
Heb 10:18 Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato.
Heb 13:11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
I Io 1:7 Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.
Iudae 1:24 Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriæ suæ immaculatos in exsultatione in adventu Domini nostri Jesu Christi,