Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

pace

Eccli 47:17 Et replesti in comparationibus ænigmata: ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua.
Isa 38:17 Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.
Isa 41:3 Persequetur eos, transibit in pace, semita in pedibus ejus non apparebit.
Isa 55:12 Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu.
Ier 15:5 Quis enim miserebitur tui, Jerusalem, aut quis contristabitur pro te? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua?
Ier 29:7 Et quærite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis.
Ier 33:9 Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terræ, quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis: et pavebunt et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis.
Ier 34:5 sed in pace morieris: et secundum combustiones patrum tuorum, regum priorum qui fuerunt ante te, sic comburent te: et væ domine, plangent te: quia verbum ego locutus sum, dicit Dominus.
Ier 43:12 et succendet ignem in delubris deorum Ægypti, et comburet ea, et captivos ducet illos, et amicietur terra Ægypti sicut amicitur pastor pallio suo, et egredietur inde in pace:
Lam 3:17 VAU. Et repulsa est a pace anima mea; oblitus sum bonorum.
Bar 3:13 nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna.
Bar 6:2 Ingressi itaque in Babylonem, eritis ibi annis plurimis, et temporibus longis, usque ad generationes septem: post hoc autem educam vos inde cum pace.
Ezech 43:27 Expletis autem diebus, in die octava et ultra, facient sacerdotes super altare holocausta vestra, et quæ pro pace offerunt: et placatus ero vobis, ait Dominus Deus.
Mal 2:6 Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus: in pace et in æquitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate.
I Mach 5:54 et ascenderunt in montem Sion cum lætitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace.
I Mach 7:28 dicens: Non sit pugna inter me et vos: veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace.
I Mach 7:33 Et post hæc verba ascendit Nicanor in montem Sion: et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata, quæ offerebantur pro rege.
I Mach 7:35 et juravit cum ira, dicens: Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna.
I Mach 10:66 Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum pace et lætitia.
I Mach 12:4 Et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Juda cum pace.
I Mach 12:22 Et nunc ex quo hæc cognovimus, benefacitis scribentes nobis de pace vestra.
I Mach 12:52 illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxerunt Jonathan, et eos qui cum ipso fuerant, valde: et luxit Israël luctu magno.
I Mach 14:8 Et unusquisque colebat terram suam cum pace: et terra Juda dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum.
I Mach 16:10 et fugerunt usque ad turres, quæ erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Judæam in pace.
II Mach 3:1 Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniæ pontificis pietatem, et animos odio habentes mala,
Mc 5:34 Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.
Lc 2:29 Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace:
Lc 7:50 Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.
Lc 8:48 At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace.
Lc 11:21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet.
Act 7:26 Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis, ut quid nocetis alterutrum?
Act 15:33 Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos.
Act 16:36 Nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo: Quia miserunt magistratus ut dimittamini, nunc igitur exeuntes, ite in pace.
Act 24:2 Et citato Paulo cœpit accusare Tertullus, dicens: Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam,
Rom 15:13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.
I Cor 7:15 Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi: in pace autem vocavit nos Deus.
I Cor 16:11 Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus.
II Tim 3:3 sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
Heb 11:31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
Iac 2:16 dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit?
Iac 3:18 Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.
II Petr 3:14 Propter quod, carissimi, hæc exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace: