Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

omnia

Lc 12:31 Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.
Lc 12:44 Vere dico vobis, quoniam supra omnia quæ possidet, constituet illum.
Lc 14:17 Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia.
Lc 15:14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.
Lc 15:31 At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt:
Lc 16:14 Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari: et deridebant illum.
Lc 17:10 non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.
Lc 18:21 Qui ait: Hæc omnia custodivi a juventute mea.
Lc 18:22 Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
Lc 18:28 Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.
Lc 18:31 Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis:
Lc 21:12 Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum:
Lc 21:22 quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt.
Lc 21:32 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.
Lc 21:36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.
Lc 24:9 Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.
Lc 24:21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël: et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt.
Lc 24:44 Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.
Io 3:35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.
Io 4:25 Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.
Io 4:29 Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci: numquid ipse est Christus?
Io 4:39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.
Io 4:45 Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum.
Io 5:20 Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
Io 12:32 Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
Io 13:3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:
Io 14:26 Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.
Io 14:26 Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.
Io 15:15 Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
Io 15:21 Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum qui misit me.
Io 16:30 nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi.
Io 17:7 Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt:
Io 17:10 et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis.
Io 18:4 Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quæritis?
Io 19:28 Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio.
Io 21:17 Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.
Act 1:18 Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus.
Act 2:44 Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.
Act 3:22 Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis.
Act 4:24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt:
Act 4:32 Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
Act 5:20 Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitæ hujus.
Act 7:50 Nonne manus mea fecit hæc omnia?
Act 10:8 Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.
Act 10:12 in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.
Act 10:33 Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.
Act 11:10 Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in cælum.
Act 13:29 Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.
Act 14:14 et dicentes: Viri, quid hæc facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt:
Act 16:26 Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt.