Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

nomini

Ps 65:4 Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo.
Ps 67:5 Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus; iter facite ei qui ascendit super occasum. Dominus nomen illi; exsultate in conspectu ejus. Turbabuntur a facie ejus,
Ps 91:2 Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime.
Ps 95:2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus.
Ps 95:8 afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus;
Ps 98:3 Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est,
Ps 102:1 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.
Ps 105:47 Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus; ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua.
Ps 113:9 Non nobis, Domine, non nobis; sed nomini tuo da gloriam,
Ps 121:4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.
Ps 134:3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave.
Ps 137:2 adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua, quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum.
Ps 139:14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo; et habitabunt recti cum vultu tuo.
Ps 141:8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me exspectant justi donec retribuas mihi.
Ps 144:1 Laudatio ipsi David. Exaltabo te, Deus meus rex; et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.
Ps 144:21 Laudationem Domini loquetur os meum; et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum, et in sæculum sæculi.
Eccli 39:20 Date nomini ejus magnificentiam, et confitemini illi in voce labiorum vestrorum, et in canticis labiorum, et citharis: et sic dicetis in confessione:
Eccli 51:2 Confitebor nomini tuo, quoniam adjutor et protector factus es mihi,
Eccli 51:17 Propterea confitebor, et laudem dicam tibi, et benedicam nomini Domini.
Isa 25:1 Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen.
Isa 60:9 Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te.
Ezech 36:21 Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt.
Dan 3:43 Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, Domine;
Mal 1:11 Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur: et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.
Mal 2:2 Si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor.
II Mach 8:4 memoraretur quoque iniquissimas mortes parvulorum innocentum, et blasphemias nomini suo illatas, et indignaretur super his.
Act 15:14 Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.
Rom 15:9 gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.
Heb 13:15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.