Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

meo

Tob 5:9 Cui Tobias ait: Sustine me obsecro, donec hæc ipsa nuntiem patri meo.
Tob 7:2 Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annæ uxori suæ: Quam similis est juvenis iste consobrino meo!
Iudith 5:5 Tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens, ait: Si digneris audire, domine mi, dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto, qui in montanis habitat, et non egredietur verbum falsum ex ore meo.
Iudith 9:18 Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat:
Iudith 9:18 Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat:
Iudith 12:13 Cui Judith respondit: Quæ ego sum, ut contradicam domino meo?
Esth 8:8 Scribite ergo Judæis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Hæc enim consuetudo erat, ut epistolis, quæ ex regis nomine mittebantur, et illius annulo signatæ erant, nemo auderet contradicere.
Esth 13:14 sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.
Esth 14:5 Audivi a patre meo quod tu, Domine, tulisses Israël de cunctis gentibus, et patres nostros ex omnibus retro majoribus suis, ut possideres hæreditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es.
Esth 14:13 tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri, qui ei consentiunt.
Esth 14:19 Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum, qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo.
Iob 3:13 Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem
Iob 7:11 Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
Iob 7:13 Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo;
Iob 16:6 Roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
Iob 19:8 Semitam meam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit.
Iob 19:9 Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.
Iob 19:27 Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo.
Iob 23:12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.
Iob 29:4 sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo:
Iob 29:5 quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei:
Iob 29:14 Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.
Iob 29:18 Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.
Iob 31:13 Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me:
Iob 31:27 et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo:
Iob 31:33 Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam:
Iob 31:36 ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi?
Iob 33:3 Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
Iob 41:1 Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo?
Ps 4:7 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti lætitiam in corde meo.
Ps 6:7 Laboravi in gemitu meo; lavabo per singulas noctes lectum meum; lacrimis meis stratum meum rigabo.
Ps 9:2 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; narrabo omnia mirabilia tua.
Ps 12:2 Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem?
Ps 15:8 Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
Ps 17:22 quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo;
Ps 17:23 quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me.
Ps 17:30 Quoniam in te eripiar a tentatione; et in Deo meo transgrediar murum.
Ps 22:5 Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum; et calix meus inebrians quam præclarus est!
Ps 24:11 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim.
Ps 29:8 Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
Ps 29:10 Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam?
Ps 33:2 Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo.
Ps 34:13 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.
Ps 34:23 Exsurge et intende judicio meo, Deus meus; et Dominus meus, in causam meam.
Ps 37:18 Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.
Ps 37:19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.
Ps 38:2 Dixi: Custodiam vias meas; locutus sum in lingua mea: posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me.
Ps 39:11 Justitiam tuam non abscondi in corde meo; veritatem tuam et salutare tuum dixi; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.
Ps 43:7 Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me;
Ps 49:8 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.