Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

meas

Ps 62:5 Sic benedicam te in vita mea; et in nomine tuo levabo manus meas.
Ps 72:13 Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas;
Ps 87:10 oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas.
Ps 88:32 si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint:
Ps 94:11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
Ps 118:26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas.
Ps 118:48 Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, et exercebar in justificationibus tuis.
Ps 118:59 Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.
Ps 118:120 Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui.
Ps 138:3 Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti;
Ps 138:4 et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea.
Ps 138:9 Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,
Ps 138:23 Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas.
Ps 141:4 In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas; in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.
Ps 142:6 Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi.
Ps 143:1 Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.
Prov 1:25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
Prov 8:32 Nunc ergo, filii, audite me: beati qui custodiunt vias meas.
Prov 8:34 Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei.
Prov 23:26 Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.
Eccli 51:26 Manus meas extendi in altum, et insipientiam ejus luxi;
Isa 37:29 Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quem venisti.
Isa 43:6 Dicam aquiloni: Da; et austro: Noli prohibere; affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ.
Isa 50:6 Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.
Isa 58:2 Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiæ, appropinquare Deo volunt.
Isa 65:2 Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas.
Ier 10:20 Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt: filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas.
Ier 38:26 dices ad eos: Prostravi ego preces meas coram rege, ne me reduci juberet in domum Jonathan, et ibi morerer.
Lam 1:22 THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te: et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas: multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens.
Lam 3:9 GHIMEL. Conclusit vias meas lapidibus quadris; semitas meas subvertit.
Lam 3:9 GHIMEL. Conclusit vias meas lapidibus quadris; semitas meas subvertit.
Lam 3:11 DALETH. Semitas meas subvertit, et confregit me; posuit me desolatam.
Ezech 8:18 Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor: et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos.
Ezech 22:13 Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam, quam fecisti, et super sanguinem qui effusus est in medio tui.
Ezech 34:11 Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas.
Ezech 34:12 Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis.
Ezech 34:15 Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.
Ezech 44:16 Ipsi ingredientur sanctuarium meum, et ipsi accedent ad mensam meam, ut ministrent mihi, et custodiant cæremonias meas.
Ezech 44:24 Et cum fuerit controversia, stabunt in judiciis meis, et judicabunt: leges meas et præcepta mea in omnibus solemnitatibus meis custodient, et sabbata mea sanctificabunt.
Ezech 48:11 Sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc, qui custodierunt cæremonias meas, et non erraverunt cum errarent filii Israël, sicut erraverunt et Levitæ.
Dan 9:20 Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israël, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei:
Osee 2:5 Quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos; quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum.
Osee 8:12 Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt.
Mal 2:9 Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege.
I Mach 7:35 et juravit cum ira, dicens: Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna.
Lc 24:39 videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
Io 10:14 Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.
Io 20:27 Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis.
Io 21:17 Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.
Act 2:18 Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt: