Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mandata

I Par 28:8 Nunc ergo coram universo cœtu Israël audiente Deo nostro, custodite, et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri: ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum.
I Par 29:19 Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et cæremonias tuas, et faciat universa: et ædificet ædem, cujus impensas paravi.
II Par 2:4 sic fac mecum ut ædificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda aromata, et ad propositionem panum sempiternam, et ad holocautomata mane, et vespere, sabbatis quoque, et neomeniis, et solemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quæ mandata sunt Israëli.
II Par 14:4 et præcepit Judæ ut quæreret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata:
I Esd 9:10 Et nunc quid dicemus, Deus noster, post hæc? Quia dereliquimus mandata tua,
I Esd 9:14 ut non converteremur, et irrita faceremus mandata tua, neque matrimonia jungeremus cum populis abominationum istarum. Numquid iratus es nobis usque ad consummationem ne dimitteres nobis reliquias ad salutem?
II Esd 1:5 et dixi: Quæso, Domine Deus cæli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua:
II Esd 9:14 et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis, et mandata, et cæremonias, et legem præcepisti eis in manu Moysi servi tui.
II Esd 9:16 Ipsi vero et patres nostri superbe egerunt, et induraverunt cervices suas, et non audierunt mandata tua.
II Esd 9:29 Et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam. Ipsi vero superbe egerunt, et non audierunt mandata tua, et in judiciis tuis peccaverunt, quæ faciet homo, et vivet in eis: et dederunt humerum recedentem, et cervicem suam induraverunt, nec audierunt.
II Esd 9:34 Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam, et non attenderunt mandata tua, et testimonia tua quæ testificatus es in eis.
II Esd 10:29 omnes qui poterant sapere spondentes pro fratribus suis, optimates eorum, et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei, ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri, et judicia ejus et cæremonias ejus,
Tob 2:13 Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata ejus custodierit, non est contristatus contra Deum quod plaga cæcitatis evenerit ei,
Ps 77:7 ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant;
Ps 88:32 si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint:
Ps 110:8 fidelia omnia mandata ejus, confirmata in sæculum sæculi, facta in veritate et æquitate.
Ps 118:4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
Ps 118:19 Incola ego sum in terra, non abscondas a me mandata tua.
Ps 118:40 Ecce concupivi mandata tua; in æquitate tua vivifica me.
Ps 118:45 et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.
Ps 118:48 Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, et exercebar in justificationibus tuis.
Ps 118:60 Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
Ps 118:63 Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.
Ps 118:69 Multiplicata est super me iniquitas superborum; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
Ps 118:73 JOD. Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam mandata tua.
Ps 118:86 Omnia mandata tua veritas, inique persecuti sunt me, adjuva me.
Ps 118:87 Paulo minus consummaverunt me in terra; ego autem non dereliqui mandata tua.
Ps 118:100 Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi.
Ps 118:115 Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.
Ps 118:127 Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.
Ps 118:128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar; omnem viam iniquam odio habui.
Ps 118:131 Os meum aperui, et attraxi spiritum, quia mandata tua desiderabam.
Ps 118:134 Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua.
Ps 118:143 Tribulatio et angustia invenerunt me; mandata tua meditatio mea est.
Ps 118:146 Clamavi ad te; salvum me fac, ut custodiam mandata tua.
Ps 118:159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine; in misericordia tua vivifica me.
Ps 118:166 Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi.
Ps 118:168 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.
Ps 118:172 Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas.
Ps 118:173 Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi.
Ps 118:176 Erravi sicut ovis quæ periit; quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.
Prov 2:1 Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te:
Prov 7:2 Fili, serva mandata mea, et vives; et legem meam quasi pupillam oculi tui:
Eccles 12:13 Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo,
Eccli 1:5 Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna.
Eccli 2:21 Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius,
Eccli 10:23 Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini.
Eccli 15:15 adjecit mandata et præcepta sua.
Eccli 15:16 Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere.
Eccli 26:24 Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ.