Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

justitiam

Ezech 18:27 Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit:
Ezech 33:14 Si autem dixero impio: Morte morieris: et egerit pœnitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam,
Ezech 33:16 Omnia peccata ejus, quæ peccavit, non imputabuntur ei: judicium et justitiam fecit: vita vivet.
Ezech 33:19 Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis.
Ezech 45:9 Hæc dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis, principes Israël: iniquitatem et rapinas intermittite, et judicium et justitiam facite: separate confinia vestra a populo meo, ait Dominus Deus.
Dan 9:16 Domine, in omnem justitiam tuam avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Jerusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Jerusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum.
Dan 12:3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.
Osee 10:12 Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ. Innovate vobis novale; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.
Amos 5:7 qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis):
Mich 7:9 Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Educet me in lucem: videbo justitiam ejus.
I Mach 1:14 Et destinaverunt aliqui de populo, et abierunt ad regem: et dedit illis potestatem ut facerent justitiam gentium.
I Mach 2:29 Tunc descenderunt multi quærentes judicium, et justitiam, in desertum:
I Mach 2:52 Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad justitiam?
I Mach 14:35 Et vidit populus actum Simonis, et gloriam quam cogitabat facere genti suæ, et posuerunt eum ducem suum, et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat hæc omnia, et justitiam, et fidem, quam conservavit genti suæ, et exquisivit omni modo exaltare populum suum.
II Mach 4:34 Unde Menelaus accedens ad Andronicum, rogabat ut Oniam interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum jurejurando (quamvis esset ei suspectus) suasisset de asylo procedere, statim eum peremit, non veritus justitiam.
Mt 3:15 Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.
Mt 5:6 Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur.
Mt 5:10 Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum.
Mt 6:1 Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est.
Mt 6:33 Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.
Lc 12:31 Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.
Act 10:35 sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
Rom 1:32 Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.
Rom 3:5 Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram?
Rom 4:3 Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatam est illi ad justitiam.
Rom 4:5 Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei.
Rom 4:6 Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus:
Rom 4:9 Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam.
Rom 4:11 Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam:
Rom 4:13 Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi: sed per justitiam fidei.
Rom 4:22 Ideo et reputatum est illi ad justitiam.
Rom 4:23 Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam:
Rom 5:18 Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ.
Rom 5:21 ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.
Rom 6:16 Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam?
Rom 9:30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est.
Rom 9:30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est.
Rom 9:30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est.
Rom 10:3 Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.
Rom 10:4 Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.
Rom 10:5 Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
Rom 10:10 Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem.
Gal 3:6 Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam:
Phil 3:6 secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela.
Phil 3:9 et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justitia in fide,
I Tim 6:11 Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
II Tim 2:22 Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.
Heb 1:9 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.
Heb 11:33 qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
Iac 1:20 Ira enim viri justitiam Dei non operatur.