Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

illud

I Par 10:13 Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiam pythonissam consuluerit,
I Par 16:17 Et constituit illud Jacob in præceptum: et Israël in pactum sempiternum,
II Par 4:3 Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quædam extrinsecus cælaturæ, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles:
II Par 9:17 Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo.
II Par 29:16 Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, extulerunt omnem immunditiam, quam intro repererant in vestibulo domus Domini, quam tulerunt Levitæ, et asportaverunt ad torrentem Cedron foras.
II Par 33:16 Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem: præcepitque Judæ ut serviret Domino Deo Israël.
I Esd 3:3 Collocaverunt autem altare Dei super bases suas, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum, et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere.
I Esd 5:8 Notum sit regi, isse nos ad Judæam provinciam, ad domum Dei magni, quæ ædificatur lapide impolito, et ligna ponuntur in parietibus: opusque illud diligenter exstruitur, et crescit in manibus eorum.
I Esd 6:7 et dimittite fieri templum Dei illud a duce Judæorum, et a senioribus eorum, ut domum Dei illam ædificent in loco suo.
II Esd 6:1 Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod ædificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis),
Tob 2:4 tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset, caute sepeliret eum.
Tob 8:3 Tunc Raphaël angelus apprehendit dæmonium, et religavit illud in deserto superioris Ægypti.
Iudith 11:7 Nec hoc latet, quod locutus est Achior, nec illud ignoratur, quod ei jusseris evenire.
Iudith 13:11 Et post pusillum exivit, et tradidit caput Holofernis ancillæ suæ, et jussit ut mitteret illud in peram suam.
Esth 14:16 Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiæ et gloriæ meæ, quod est super caput meum in diebus ostentationis meæ, et detester illud quasi pannum menstruatæ, et non portem in diebus silentii mei,
Iob 20:12 Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua.
Iob 20:13 Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.
Iob 26:9 Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam.
Iob 38:9 cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem?
Iob 38:10 Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia,
Ps 80:6 Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti; linguam quam non noverat audivit.
Ps 80:11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud.
Ps 94:5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.
Ps 104:10 et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum:
Ps 118:140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
Ps 143:13 Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud; oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis;
Prov 20:5 Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud.
Prov 21:1 Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini; quocumque voluerit inclinabit illud.
Prov 21:20 Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi: et imprudens homo dissipabit illud.
Prov 25:16 Mel invenisti comede quod sufficit tibi, ne fore satiatus evomas illud.
Eccles 6:2 vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est.
Eccles 11:6 Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud; et si utrumque simul, melius erit.
Eccles 12:14 et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.
Cant 8:9 Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
Sap 13:13 et reliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum et vorticibus plenum, sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suæ artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis,
Sap 13:13 et reliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum et vorticibus plenum, sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suæ artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis,
Sap 13:14 aut alicui ex animalibus illud comparet: perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius, et omnem maculam quæ in illo est perliniens;
Sap 13:15 et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro,
Sap 14:8 per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud; quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est.
Sap 14:8 per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud; quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est.
Eccli 9:15 Vinum novum amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud.
Eccli 14:20 Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo.
Eccli 14:21 Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo.
Eccli 21:18 Verbum sapiens quodcumque audierit scius, laudabit, et ad se adjiciet: audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum.
Eccli 29:7 Si autem potuerit reddere, adversabitur: solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem:
Eccli 31:7 Lignum offensionis est aurum sacrificantium: væ illis qui sectantur illud! et omnis imprudens deperiet in illo.
Eccli 31:32 Æqua vita hominibus vinum in sobrietate: si bibas illud moderate, eris sobrius.
Eccli 33:13 Quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere.
Eccli 51:15 Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione: et exaudita est oratio mea,
Isa 5:19 qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus; et appropiet, et veniat consilium sancti Israël, et sciemus illud!