Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

fecisti

II Esd 9:31 In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem, nec dereliquisti eos: quoniam Deus miserationum et clemens es tu.
II Esd 9:33 Et tu justus es in omnibus, quæ venerunt super nos: quia veritatem fecisti, nos autem impie egimus.
Tob 8:8 Tu fecisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam.
Iudith 7:13 dixerunt: Judicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala, nolens loqui pacifice cum Assyriis, et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum.
Iudith 9:4 Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti: et hoc factum est quod ipse voluisti.
Iudith 15:11 quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum.
Esth 13:10 Tu fecisti cælum et terram, et quidquid cæli ambitu continetur.
Iob 17:4 Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur.
Ps 9:5 Quoniam fecisti judicium meum et causam meam; sedisti super thronum, qui judicas justitiam.
Ps 15:11 Notas mihi fecisti vias vitæ; adimplebis me lætitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem.
Ps 38:10 Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti;
Ps 38:12 A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus, propter iniquitatem corripuisti hominem: et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo.
Ps 39:6 Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum.
Ps 49:21 Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.
Ps 51:4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.
Ps 51:11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
Ps 70:19 et justitiam tuam, Deus, usque in altissima; quæ fecisti magnalia, Deus: quis similis tibi?
Ps 73:17 Tu fecisti omnes terminos terræ; æstatem et ver tu plasmasti ea.
Ps 75:9 De cælo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit
Ps 76:15 Tu es Deus qui facis mirabilia: notam fecisti in populis virtutem tuam.
Ps 85:9 Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.
Ps 87:9 Longe fecisti notos meos a me, posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar;
Ps 98:4 et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.
Ps 103:24 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti; impleta est terra possessione tua.
Ps 108:27 Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam.
Ps 118:65 TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.
Ps 118:98 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æternum mihi est.
Ps 138:15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terræ.
Sap 9:1 Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia verbo tuo,
Sap 11:25 Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti; nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti.
Sap 11:25 Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti; nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti.
Sap 12:12 Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti?
Sap 12:12 Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti?
Sap 12:19 Docuisti autem populum tuum, per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum; et bonæ spei fecisti filios tuos, quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ.
Isa 25:1 Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen.
Isa 29:16 Perversa est hæc vestra cogitatio; quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo: Non fecisti me; et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis.
Isa 37:16 Domine exercituum, Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terræ: tu fecisti cælum et terram.
Isa 40:18 Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei?
Isa 43:24 Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me; verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis, præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.
Isa 63:17 Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis; indurasti cor nostrum ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus hæreditatis tuæ.
Ier 2:28 Ubi sunt dii tui quos fecisti tibi? surgant, et liberent te in tempore afflictionis tuæ: secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui, Juda!
Ier 3:5 numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.
Ier 14:22 Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant, aut cæli possunt dare imbres? Nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus? tu enim fecisti omnia hæc.
Ier 28:15 Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam: Audi, Hanania: non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio.
Ier 32:17 Heu! heu! heu! Domine Deus, ecce tu fecisti cælum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento: non erit tibi difficile omne verbum:
Ier 32:20 Qui posuisti signa et portenta in terra Ægypti usque ad diem hanc, et in Israël, et in hominibus, et fecisti tibi nomen sicut est dies hæc.
Lam 1:21 SIN. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.
Bar 2:11 Et nunc, Domine Deus Israël, qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu valida, et in signis, et in prodigiis, et in virtute tua magna, et in brachio excelso, et fecisti tibi nomen sicut est dies iste:
Bar 2:27 Et fecisti in nobis, Domine Deus noster, secundum omnem bonitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam:
Ezech 16:16 Et sumens de vestimentis tuis, fecisti tibi excelsa hinc inde consuta, et fornicata es super eis sicut non est factum, neque futurum est.