Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

esse

Esth 9:17 Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die cædere desierunt. Quem constituerunt esse solemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio atque conviviis.
Esth 10:6 Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.
Esth 10:10 et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium.
Esth 11:1 Anno quarto regnantibus Ptolemæo et Cleopatra, attulerunt Dosithæus, qui se sacerdotem, et Levitici generis ferebat, et Ptolemæus filius ejus hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemæi filium in Jerusalem.
Esth 13:4 indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et contra omnium gentium consuetudinem faciens, regum jussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret.
Esth 16:17 Unde eas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat, sciatis esse irritas.
Esth 16:20 Quibus debetis esse adminiculo, ut eos, qui se ad necem eorum paraverant, possint interficere tertiadecima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar.
Esth 16:24 Omnis autem provincia et civitas, quæ noluerit solemnitatis hujus esse particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum, pro exemplo contemptus, et inobedientiæ.
Iob 2:13 Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus; et nemo loquebatur ei verbum, videbant enim dolorem esse vehementem.
Iob 4:9 flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos.
Iob 10:14 Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris?
Iob 13:5 Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes!
Iob 19:29 Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium.
Iob 24:25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?
Iob 27:5 Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
Iob 30:7 qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant:
Iob 32:2 Et iratus indignatusque est Eliu, filius Barachel, Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.
Iob 37:24 Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.
Ps 83:11 Quia melior est dies una in atriis tuis super millia; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
Prov 8:31 ludens in orbe terrarum; et deliciæ meæ esse cum filiis hominum.
Prov 18:13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum.
Prov 22:24 Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso;
Prov 22:26 Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis;
Prov 23:20 Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt;
Prov 24:1 Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis;
Prov 26:5 Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.
Prov 28:24 Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est.
Eccles 2:17 Et idcirco tæduit me vitæ meæ, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.
Eccles 3:18 Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis.
Eccles 3:22 Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat?
Eccles 3:22 Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat?
Eccles 4:9 Melius est ergo duos esse simul quam unum; habent enim emolumentum societatis suæ.
Eccles 7:17 Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.
Eccles 7:18 Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.
Eccles 9:5 Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum.
Eccles 9:11 Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam; sed tempus casumque in omnibus.
Eccles 9:16 Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita?
Sap 5:13 sic et nos nati continuo desivimus esse; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus.
Sap 6:20 incorruptio autem facit esse proximum Deo.
Sap 7:8 et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.
Sap 8:21 Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis:
Sap 12:17 Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum qui te nesciunt audaciam traducis.
Sap 12:19 Docuisti autem populum tuum, per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum; et bonæ spei fecisti filios tuos, quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ.
Sap 15:12 Sed et æstimaverunt ludum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.
Sap 17:6 Apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus; et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei, æstimabant deteriora esse quæ videbantur.
Sap 18:13 De omnibus enim non credentes, propter veneficia; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse.
Eccli 4:34 Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis, et remissus in operibus tuis.
Eccli 4:35 Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi.
Eccli 5:5 De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum.
Eccli 5:10 Noli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.