Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

erunt

Prov 12:7 Verte impios, et non erunt; domus autem justorum permanebit.
Prov 14:15 Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
Eccles 9:10 Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.
Eccles 12:3 quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosæ erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina;
Cant 7:8 Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus; et erunt ubera tua sicut botri vineæ, et odor oris tui sicut malorum.
Sap 2:17 Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sunt illi, et sciemus quæ erunt novissima illius.
Sap 3:16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur.
Sap 3:17 Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum.
Sap 4:19 Et erunt post hæc decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum; quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur: et erunt gementes, et memoria illorum peribit.
Sap 4:19 Et erunt post hæc decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum; quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur: et erunt gementes, et memoria illorum peribit.
Sap 8:14 Disponam populos, et nationes mihi erunt subditæ.
Sap 9:12 Et erunt accepta opera mea; et disponam populum tuum juste, et ero dignus sedium patris mei.
Sap 14:13 neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum.
Eccli 2:18 Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt illum conservabunt viam illius.
Eccli 4:15 Qui serviunt ei obsequentes erunt sancto: et eos qui diligunt illam, diligit Deus.
Eccli 4:17 Si crediderit ei, hæreditabit illam, et erunt in confirmatione creaturæ illius:
Eccli 6:30 Et erunt tibi compedes ejus in protectionem fortitudinis et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriæ:
Eccli 10:24 In medio fratrum rector illorum in honore: et qui timent Dominum erunt in oculis illius.
Eccli 11:25 Ne dicas: Quid est mihi opus? et quæ erunt mihi ex hoc bona?
Eccli 15:8 Viri mendaces non erunt illius memores: et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei.
Isa 1:18 Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.
Isa 7:23 Et erit in die illa: omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in sinas et in vepres erunt.
Isa 7:24 Cum sagittis et arcu ingredientur illuc: vepres enim et spinæ erunt in universa terra.
Isa 9:16 Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes; et qui beatificantur, præcipitati.
Isa 11:14 Et volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul prædabuntur filios orientis; Idumæa et Moab præceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt.
Isa 14:2 Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos.
Isa 14:11 Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.
Isa 15:6 Aquæ enim Nemrim desertæ erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.
Isa 16:2 Et erit: sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiæ Moab in transcensu Arnon.
Isa 17:2 Derelictæ civitates Aroër gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
Isa 17:3 Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco; et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israël erunt, dicit Dominus exercituum.
Isa 17:9 In die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictæ sicut aratra, et segetes quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël; et eris deserta.
Isa 18:6 Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terræ; et æstate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt.
Isa 19:10 Et erunt irrigua ejus flaccentia: omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces.
Isa 19:18 In die illa erunt quinque civitates in terra Ægypti loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum: Civitas solis vocabitur una.
Isa 22:7 Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta.
Isa 23:18 et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino: non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.
Isa 24:13 Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.
Isa 30:16 et dixistis: Nequaquam, sed ad equos fugiemus: ideo fugietis; et: Super veloces ascendemus: ideo velociores erunt qui persequentur vos.
Isa 30:20 Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem; et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum; et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum.
Isa 30:25 Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum, rivi currentium aquarum, in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres:
Isa 31:8 Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum: et fugiet non a facie gladii, et juvenes ejus vectigales erunt.
Isa 33:12 Et erunt populi quasi de incendio cinis; spinæ congregatæ igni comburentur.
Isa 34:12 Nobiles ejus non erunt ibi; regem potius invocabunt, et omnes principes ejus erunt in nihilum.
Isa 34:12 Nobiles ejus non erunt ibi; regem potius invocabunt, et omnes principes ejus erunt in nihilum.
Isa 39:7 Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.
Isa 40:4 Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas;
Isa 41:11 Ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te; erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt tibi.
Isa 41:12 Quæres eos, et non invenies, viros rebelles tuos; erunt quasi non sint, et veluti consumptio homines bellantes adversum te.
Isa 45:14 Hæc dicit Dominus: Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus.