Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ei

Ps 103:26 Illic naves pertransibunt; draco iste quem formasti ad illudendum ei.
Ps 103:34 Jucundum sit ei eloquium meum; ego vero delectabor in Domino.
Ps 104:2 Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus.
Ps 104:2 Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus.
Ps 105:31 Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.
Ps 108:18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.
Ps 108:19 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur.
Ps 143:3 Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?
Ps 146:10 Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
Ps 149:3 Laudent nomen ejus in choro, in tympano et psalterio psallant ei.
Prov 3:9 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei;
Prov 8:11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari.
Prov 9:9 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere.
Prov 12:14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei.
Prov 12:21 Non contristabit justum quidquid ei acciderit, impii autem replebuntur malo.
Prov 12:22 Abominatio est Domino labia mendacia; qui autem fideliter agunt placent ei.
Prov 13:18 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam, qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
Prov 18:16 Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.
Prov 19:17 Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.
Prov 24:18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.
Prov 24:29 Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei; reddam unicuique secundum opus suum.
Prov 25:13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit.
Prov 25:21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere:
Prov 25:27 Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.
Prov 26:4 Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis.
Prov 26:25 Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius.
Prov 27:13 Tolle vestimentum ejus qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus.
Prov 28:22 Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.
Prov 29:1 Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.
Prov 30:31 gallus succinctus lumbos, et aries; nec est rex, qui resistat ei.
Prov 31:12 Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.
Prov 31:31 Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.
Eccles 2:26 Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.
Eccles 4:12 Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei; funiculus triplex difficile rumpitur.
Eccles 5:3 Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde:
Eccles 5:15 Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?
Eccles 5:17 Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus; et hæc est pars illius.
Eccles 5:18 Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo: hoc est donum Dei.
Eccles 6:2 vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est.
Eccles 7:1 Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit?
Eccles 8:4 Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis?
Eccles 8:15 Laudavi igitur lætitiam; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole.
Eccles 10:14 Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?
Cant 5:8 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo.
Sap 2:20 Morte turpissima condemnemus eum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
Sap 13:15 et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro,
Sap 15:11 quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam quæ operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem.
Eccli 2:19 Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius.
Eccli 4:15 Qui serviunt ei obsequentes erunt sancto: et eos qui diligunt illam, diligit Deus.
Eccli 4:17 Si crediderit ei, hæreditabit illam, et erunt in confirmatione creaturæ illius: