Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

deserto

III Reg 2:34 Ascendit itaque Banaias filius Jojadæ, et aggressus eum interfecit: sepultusque est in domo sua in deserto.
I Par 12:8 Sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto, viri robustissimi, et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam: facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capreæ in montibus:
I Par 21:29 Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon.
II Par 8:4 Et ædificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas ædificavit in Emath.
II Par 24:9 Et prædicatum est in Juda et Jerusalem ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israël in deserto.
II Esd 9:19 tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto: columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in viam, et columna ignis per noctem ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur.
II Esd 9:21 Quadraginta annis pavisti eos in deserto, nihilque eis defuit: vestimenta eorum non inveteraverunt, et pedes eorum non sunt attriti.
Tob 8:3 Tunc Raphaël angelus apprehendit dæmonium, et religavit illud in deserto superioris Ægypti.
Iob 24:5 Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.
Iob 38:26 ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
Ps 62:1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.
Ps 67:8 Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,
Ps 77:19 Et male locuti sunt de Deo; dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?
Ps 77:40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso?
Ps 77:52 et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto;
Ps 94:9 sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt me, et viderunt opera mea.
Ps 105:9 Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est; et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
Ps 105:14 Et concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso.
Ps 105:26 Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto.
Cant 8:5 CHORUS. Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? SPONSUS. Sub arbore malo suscitavi te; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.
Eccli 45:22 Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia.
Isa 16:8 Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt, et vineam Sabama domini gentium exciderunt: flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt, erraverunt in deserto; propagines ejus relictæ sunt, transierunt mare.
Isa 21:1 Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili.
Isa 35:6 tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine;
Isa 40:3 Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
Isa 41:19 Dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivæ; ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul;
Isa 43:19 Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea; ponam in deserto viam, et in invio flumina.
Isa 43:20 Glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones, quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo.
Isa 48:21 Non sitierunt in deserto, cum educeret eos; aquam de petra produxit eis; et scidit petram, et fluxerunt aquæ.
Isa 63:13 qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem?
Ier 2:2 Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens: Hæc dicit Dominus: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuæ, quando secuta es me in deserto, in terra quæ non seminatur.
Ier 4:11 In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem: Ventus urens in viis quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei, non ad ventilandum et ad purgandum.
Ier 9:26 super Ægyptum, et super Juda, et super Edom, et super filios Ammon, et super Moab, et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto: quia omnes gentes habent præputium, omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde.
Ier 13:24 Et disseminabo eos quasi stipulam quæ vento raptatur in deserto.
Ier 17:6 Erit enim quasi myricæ in deserto, et non videbit cum venerit bonum: sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili.
Ier 17:6 Erit enim quasi myricæ in deserto, et non videbit cum venerit bonum: sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili.
Ier 25:24 et cunctis regibus Arabiæ, et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto:
Ier 31:2 Hæc dicit Dominus: Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat a gladio: vadet ad requiem suam Israël.
Ier 33:12 Hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque jumento, et in cunctis civitatibus ejus, habitaculum pastorum accubantium gregum.
Ier 48:6 Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricæ in deserto:
Ier 52:8 Persecutus est autem Chadæorum exercitus regem, et apprehenderunt Sedeciam in deserto quod est juxta Jericho: et omnis comitatus ejus diffugit ab eo.
Lam 4:3 GHIMEL. Sed et lamiæ nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos: filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto.
Lam 4:19 COPH. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis cæli; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.
Lam 5:9 In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.
Ezech 6:14 Et extendam manum meam super eos: et faciam terram desolatam, et destitutam, a deserto Deblatha, in omnibus habitationibus eorum: et scient quia ego Dominus.
Ezech 20:13 Et irritaverunt me domus Israël in deserto: in præceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea projecerunt, quæ faciens homo vivet in eis; et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos:
Ezech 20:13 Et irritaverunt me domus Israël in deserto: in præceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea projecerunt, quæ faciens homo vivet in eis; et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos:
Ezech 20:15 Ego igitur levavi manu meam super eos in deserto, ne inducerem eos in terram quam dedi eis, fluentem lacte et melle, præcipuam terrarum omnium:
Ezech 20:17 Et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos: nec consumpsi eos in deserto.
Ezech 20:21 Et exacerbaverunt me filii: in præceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea non custodierunt ut facerent ea, quæ cum fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in deserto.