Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

dedit

Esth 3:10 Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Judæorum,
Esth 4:8 Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut reginæ ostenderet, et moneret eam, ut intraret ad regem, et deprecaretur eum pro populo suo.
Esth 8:1 Die illo dedit rex Assuerus Esther reginæ domum Aman adversarii Judæorum, et Mardochæus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus.
Iob 1:21 et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.
Iob 35:10 Et non dixit: Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte,
Iob 38:25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,
Iob 38:36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam?
Iob 39:17 Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam.
Iob 41:2 Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt.
Ps 14:5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit. Qui facit hæc non movebitur in æternum.
Ps 17:14 Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis.
Ps 45:7 Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.
Ps 56:4 Misit de cælo, et liberavit me; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,
Ps 65:9 qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.
Ps 66:7 Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus, Deus noster!
Ps 77:24 Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cæli dedit eis.
Ps 77:46 et dedit ærugini fructus eorum, et labores eorum locustæ;
Ps 77:66 Et percussit inimicos suos in posteriora, opprobrium sempiternum dedit illis.
Ps 98:7 in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis.
Ps 104:44 Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt:
Ps 105:15 Et dedit eis petitionem ipsorum, et misit saturitatem in animas eorum.
Ps 105:46 et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos.
Ps 110:5 Escam dedit timentibus se; memor erit in sæculum testamenti sui.
Ps 111:9 Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in sæculum sæculi; cornu ejus exaltabitur in gloria.
Ps 113:24 Cælum cæli Domino; terram autem dedit filiis hominum.
Ps 123:6 Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.
Ps 134:12 et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo.
Ps 135:21 et dedit terram eorum hæreditatem, quoniam in æternum misericordia ejus;
Prov 22:9 Qui pronus est ad misericordiam benedicetur, de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera; animam autem aufert accipientium.
Eccles 1:13 et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
Eccles 2:26 Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.
Eccles 2:26 Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.
Eccles 3:10 Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea.
Eccles 5:17 Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus; et hæc est pars illius.
Eccles 5:18 Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo: hoc est donum Dei.
Eccles 6:2 vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est.
Eccles 8:15 Laudavi igitur lætitiam; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole.
Eccles 12:7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.
Cant 1:11 SPONSA. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
Sap 7:15 Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et præsumere digna horum quæ mihi dantur, quoniam ipse sapientiæ dux est, et sapientium emendator.
Sap 7:17 Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,
Sap 10:2 et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia.
Sap 10:10 Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas; et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum, honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.
Sap 10:12 Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.
Sap 10:14 et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos qui eum deprimebant; et mendaces ostendit qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem æternam.
Eccli 15:21 Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi:
Eccli 17:3 Numerum dierum et tempus dedit illi, et dedit illi potestatem eorum quæ sunt super terram.
Eccli 17:3 Numerum dierum et tempus dedit illi, et dedit illi potestatem eorum quæ sunt super terram.
Eccli 17:5 Creavit ex ipso adjutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos.
Eccli 17:20 Pœnitentibus autem dedit viam justitiæ, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis.