Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

anima

II Par 34:31 et stans in tribunali suo, percussit fœdus coram Domino ut ambularet post eum, et custodiret præcepta, et testimonia, et justificationes ejus in toto corde suo, et in tota anima sua, faceretque quæ scripta sunt in volumine illo, quod legerat.
Tob 9:4 Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies, et si tardavero una die plus, constristatur anima ejus.
Tob 13:9 Ego autem, et anima mea in eo lætabimur.
Iudith 8:21 Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint, quia tentati sunt patres nostri ut probarentur, si vere colerent Deum suum.
Iudith 12:4 Et dixit Judith: Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum, quod præceperat.
Iudith 12:18 Et dixit Judith: Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis.
Iudith 13:29 Videns autem Achior caput Holofernis, angustiatus præ pavore cecidit in faciem suam super terram, et æstuavit anima ejus.
Esth 7:7 Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua: intellexit enim a rege sibi paratum malum.
Iob 2:4 Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo dabit pro anima sua;
Iob 6:7 Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt.
Iob 7:15 Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
Iob 9:21 Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et tædebit me vitæ meæ.
Iob 12:10 In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.
Iob 14:22 Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.
Iob 16:4 Poteram et ego similia vestri loqui: atque utinam esset anima vestra pro anima mea!
Iob 16:4 Poteram et ego similia vestri loqui: atque utinam esset anima vestra pro anima mea!
Iob 23:13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus, et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.
Iob 24:12 De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur.
Iob 30:16 Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.
Iob 30:25 Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
Iob 33:22 Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis.
Iob 36:14 Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.
Ps 6:4 Et anima mea turbata est valde; sed tu, Domine, usquequo?
Ps 12:2 Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem?
Ps 21:31 Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi.
Ps 30:10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.
Ps 33:3 In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et lætentur.
Ps 41:2 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.
Ps 41:3 Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei?
Ps 41:6 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei,
Ps 41:7 et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est; propterea memor ero tui de terra Jordanis, et Hermoniim a monte modico.
Ps 41:12 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.
Ps 42:5 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.
Ps 43:25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra; conglutinatus est in terra venter noster.
Ps 48:19 Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur; confitebitur tibi cum benefeceris ei.
Ps 56:2 Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.
Ps 61:2 Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum.
Ps 61:6 Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea;
Ps 62:2 Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea!
Ps 62:6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
Ps 62:9 Adhæsit anima mea post te; me suscepit dextera tua.
Ps 68:33 Videant pauperes, et lætentur; quærite Deum, et vivet anima vestra,
Ps 70:23 Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi; et anima mea quam redemisti.
Ps 76:3 In die tribulationis meæ Deum exquisivi; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea;
Ps 83:3 Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
Ps 87:4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
Ps 93:17 Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea.
Ps 102:1 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.
Ps 102:2 Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus;
Ps 102:22 Benedicite Domino, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus. Benedic, anima mea, Domino.