Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ait

Lc 11:46 At ille ait: Et vobis legisperitis væ: quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
Lc 13:12 Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
Lc 13:32 Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor.
Lc 14:22 Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.
Lc 14:23 Et ait dominus servo: Exi in vias, et sæpes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea.
Lc 15:3 Et ait ad illos parabolam istam dicens:
Lc 16:2 Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuæ: jam enim non poteris villicare.
Lc 16:7 Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.
Lc 16:15 Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
Lc 16:27 Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei:
Lc 16:29 Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas: audiant illos.
Lc 17:1 Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: væ autem illi per quem veniunt.
Lc 17:19 Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.
Lc 17:22 Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.
Lc 18:21 Qui ait: Hæc omnia custodivi a juventute mea.
Lc 18:22 Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
Lc 18:31 Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis:
Lc 19:13 Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio.
Lc 19:17 Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
Lc 19:19 Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates.
Lc 19:40 Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.
Lc 20:8 Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
Lc 20:17 Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli?
Lc 20:25 Et ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.
Lc 20:34 Et ait illis Jesus: Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias:
Lc 22:15 Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
Lc 22:46 Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
Lc 22:51 Respondens autem Jesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.
Lc 22:58 Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum.
Lc 22:60 Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.
Lc 22:67 Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi:
Lc 22:70 Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum.
Lc 23:3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judæorum? At ille respondens ait: Tu dicis.
Lc 23:46 Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit.
Lc 24:17 Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?
Io 1:29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
Io 1:49 Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël.
Io 9:38 At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.
Io 11:11 Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum.
Act 7:2 Qui ait: Viri fratres et patres, audite: Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ cum esset in Mesopotamia, prius quam moraretur in Charan,
Act 7:55 Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.
Act 8:31 Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.
Act 8:36 Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam: et ait eunuchus: Ecce aqua, quid prohibet me baptizari?
Act 8:37 Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo Filium Dei esse Jesum Christum.
Act 9:10 Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine.
Act 9:34 Et ait illi Petrus: Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit.
Act 10:30 Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait:
Act 10:30 Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait:
Act 13:16 Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israëlitæ, et qui timetis Deum, audite:
Act 16:30 et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?