Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Quid

II Par 25:9 Dixitque Amasias ad hominem Dei: Quid ergo fiet de centum talentis, quæ dedi militibus Israël? Et respondit ei homo Dei: Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura.
II Par 35:21 At ille, missis ad eum nuntiis, ait: Quid mihi et tibi est, rex Juda? non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire præcepit: desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te.
II Esd 4:2 et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum: Quid Judæi faciunt imbecilles? num dimittent eos gentes? num sacrificabunt, et complebunt in una die? numquid ædificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt?
Tob 12:1 Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei: Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum?
Tob 12:3 Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit: gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare?
Esth 5:3 Dixitque ad eam rex: Quid vis, Esther regina? quæ est petitio tua? etiam si dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi.
Esth 5:6 Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abundanter: Quid petis ut detur tibi? et pro qua re postulas? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.
Esth 6:3 Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac præmii Mardochæus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit.
Esth 6:6 Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare,
Esth 15:12 Quid habes, Esther? ego sum frater tuus: noli metuere.
Iob 7:17 Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum?
Iob 15:9 Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus?
Iob 15:12 Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos?
Iob 15:13 Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones?
Iob 15:14 Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere?
Iob 21:21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur?
Iob 22:13 Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat.
Ps 8:5 Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Ps 51:3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?
Ps 72:25 Quid enim mihi est in cælo? et a te quid volui super terram?
Ps 113:5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?
Ps 115:12 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi?
Ps 119:3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?
Prov 17:16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.
Prov 31:2 Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum?
Eccles 1:3 Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole?
Eccles 1:9 Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est.
Eccles 1:9 Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est.
Eccles 2:2 Risum reputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis?
Eccles 2:12 Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque, et stultitiam. (Quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem, factorem suum?)
Eccles 2:22 Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est?
Eccles 3:9 Quid habet amplius homo de labore suo?
Eccles 5:15 Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?
Eccles 6:8 Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita?
Eccles 7:1 Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit?
Eccles 7:11 Ne dicas: Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est hujuscemodi interrogatio.
Cant 7:1 SPONSA. Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? CHORUS. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Juncturæ femorum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis.
Sap 5:8 Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis?
Sap 6:24 Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo: et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem.
Sap 12:12 Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti?
Eccli 10:9 Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis?
Eccli 11:25 Ne dicas: Quid est mihi opus? et quæ erunt mihi ex hoc bona?
Eccli 13:3 Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur.
Eccli 13:7 Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi?
Eccli 17:30 Quid lucidius sole? et hic deficiet; aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? et hoc arguetur.
Eccli 18:7 Quid est homo? et quæ est gratia illius? et quid bonum aut quid nequam illius?
Eccli 30:19 Quid proderit libatio idolo? nec enim manducabit, nec odorabit.
Eccli 31:34 Quid defraudat vitam? mors.
Eccli 39:26 Non est dicere: Quid est hoc, aut quid est istud? omnia enim in tempore suo quærentur.
Eccli 51:32 Quid adhuc retardatis? et quid dicitis in his? animæ vestræ sitiunt vehementer.