Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Homo

Lc 5:20 Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua.
Lc 10:30 Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
Lc 12:14 At ille dixit illi: Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos?
Lc 14:16 At ipse dixit ei: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos.
Lc 15:11 Ait autem: Homo quidam habuit duos filios:
Lc 16:1 Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
Lc 16:19 Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.
Lc 19:12 Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
Lc 20:9 Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus.
Lc 22:60 Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.
Act 6:13 et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem: