Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Hoc

Eccles 9:3 Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur.
Eccli 34:3 Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis.
Eccli 39:40 Non est dicere: Hoc illo nequius est: omnia enim in tempore suo comprobabuntur.
Isa 14:26 Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram; et hæc est manus extenta super universas gentes.
Isa 16:13 Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc.
Isa 38:7 Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est:
Isa 59:21 Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dominus: spiritus meus qui est in te, et verba mea quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum.
Ier 30:1 Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens:
Ezech 40:45 Et dixit ad me: Hoc est gazophylacium, quod respicit viam meridianam: sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi.
Ezech 41:4 Et mensus est longitudinem ejus viginti cubitorum, et latitudinem ejus viginti cubitorum, ante faciem templi. Et dixit ad me: Hoc est Sanctum sanctorum.
Dan 4:15 Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex: tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus, quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi: tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est.
Soph 2:10 Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum.
Zach 4:6 Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.
Zach 14:19 Hoc erit peccatum Ægypti, et hoc peccatum omnium gentium quæ non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum.
II Mach 13:17 Hoc autem factum est die illucescente, adjuvante eum Domini protectione.
Mt 1:22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem:
Mt 17:20 Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.
Mt 21:4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem:
Mt 22:38 Hoc est maximum, et primum mandatum.
Mt 26:56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
Mc 2:17 Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores.
Mc 9:28 Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.
Mc 12:30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.
Lc 12:18 Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea,
Lc 12:39 Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
Lc 22:19 Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem.
Io 1:2 Hoc erat in principio apud Deum.
Io 2:11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.
Io 3:19 Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera.
Io 3:29 Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
Io 4:54 Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam.
Io 6:6 Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus.
Io 6:29 Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.
Io 6:62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat?
Io 7:39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
Io 8:6 Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.
Io 10:6 Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
Io 10:18 Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
Io 11:51 Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,
Io 12:33 (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
Io 13:28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
Io 15:12 Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
Io 21:14 Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.
Io 21:19 Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me.
Act 10:16 Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in cælum.
Act 11:10 Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in cælum.
Act 16:18 Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.
Act 19:10 Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Judæi atque gentiles.
Act 19:17 Hoc autem notum factum est omnibus Judæis, atque gentilibus, qui habitabant Ephesi: et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu.
Act 21:23 Hoc ergo fac quod tibi dicimus: Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se.