Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Domine

Ps 17:50 Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam;
Ps 18:15 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.
Ps 19:10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.
Ps 20:2 Domine, in virtute tua lætabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer.
Ps 20:14 Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas.
Ps 21:20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice.
Ps 24:1 In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levai animam meam.
Ps 24:4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.
Ps 24:6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.
Ps 24:7 Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
Ps 24:11 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim.
Ps 25:1 In finem. Psalmus David. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor.
Ps 25:2 Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum.
Ps 25:6 Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine;
Ps 25:8 Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ.
Ps 25:12 Pes meus stetit in directo; in ecclesiis benedicam te, Domine.
Ps 26:7 Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te; miserere mei, et exaudi me.
Ps 26:8 Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram.
Ps 26:11 Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos.
Ps 27:1 Psalmus ipsi David. Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.
Ps 27:2 Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ, dum oro ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
Ps 27:9 Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ; et rege eos, et extolle illos usque in æternum.
Ps 29:2 Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me.
Ps 29:3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.
Ps 29:4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam; salvasti me a descendentibus in lacum.
Ps 29:8 Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
Ps 29:9 Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.
Ps 29:13 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi.
Ps 30:2 In te, Domine, speravi; non confundar in æternum; in justitia tua libera me.
Ps 30:6 In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine Deus veritatis.
Ps 30:10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.
Ps 30:15 Ego autem in te speravi, Domine; dixi: Deus meus es tu;
Ps 30:18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum;
Ps 30:20 Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te! Perfecisti eis qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum.
Ps 32:22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
Ps 34:1 Ipsi David. Judica, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me.
Ps 34:10 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum.
Ps 34:17 Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.
Ps 34:22 Vidisti, Domine, ne sileas; Domine, ne discedas a me.
Ps 34:22 Vidisti, Domine, ne sileas; Domine, ne discedas a me.
Ps 34:24 Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
Ps 35:6 Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
Ps 35:7 Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
Ps 37:2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me;
Ps 37:10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
Ps 37:16 Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus.
Ps 37:16 Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus.
Ps 37:22 Ne derelinquas me, Domine Deus meus; ne discesseris a me.
Ps 37:23 Intende in adjutorium meum, Domine, Deus salutis meæ.
Ps 38:5 Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.