Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Deum

Act 13:16 Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israëlitæ, et qui timetis Deum, audite:
Act 13:26 Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.
Act 14:14 et dicentes: Viri, quid hæc facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt:
Act 15:10 Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?
Act 15:19 Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,
Act 16:14 Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo.
Act 16:25 Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos qui in custodia erant.
Act 17:27 quærere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum.
Act 18:7 Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagogæ.
Act 18:13 dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum.
Act 20:21 testificans Judæis, atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.
Act 21:20 At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis.
Act 23:1 Intendens autem in concilium Paulus ait: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.
Act 24:15 spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum.
Act 24:16 In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum, et ad homines semper.
Act 26:18 aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos per fidem, quæ est in me.
Act 26:20 sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus annuntiabam, ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes.
Act 26:29 Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico, et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt, hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.
Rom 1:21 Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum:
Rom 1:21 Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum:
Rom 1:28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt,
Rom 2:11 non enim est acceptio personarum apud Deum.
Rom 2:13 Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.
Rom 2:23 qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras.
Rom 3:11 non est intelligens, non est requirens Deum.
Rom 4:2 Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.
Rom 4:17 (sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt:
Rom 5:1 Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum:
Rom 8:27 Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis.
Rom 8:28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.
Rom 9:14 Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit.
Rom 10:1 Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.
Rom 11:2 non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël:
Rom 15:6 ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi.
Rom 15:9 gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.
Rom 15:17 Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum.
Rom 15:30 Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum,
I Cor 1:21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.
I Cor 3:19 Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum.
I Cor 6:20 Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.
I Cor 7:24 Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.
I Cor 8:3 Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.
I Cor 11:13 Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum?
I Cor 14:25 occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.
I Cor 15:15 invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.
II Cor 1:23 Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum:
II Cor 3:4 Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum:
II Cor 7:9 nunc gaudeo: non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam. Contristati enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis.
II Cor 7:10 Quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur: sæculi autem tristitia mortem operatur.
II Cor 7:11 Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem: sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem, sed vindictam: in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.